Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

0 Gele proprîe dicta Paulus Asolt, 1 / 2 I Blasius Husuet, aedibus carens, 1 / 2 | Martinus Husuet, V-j 2 I Blasius Husuet praefatus, aedibus carens, 1 / 2 I Nicolaus Kulach, 1 | Sex personarum ex familia Husuet integrae sessiones 2 j Ambrosius Markus, 1 I Michael Herczegh, 1 | Vidua Alberti Nagy, 1. Habent in singulas sessiones intégras terrarum arabilium iugera quattuor­decim excepta ultima sessione viduae Alberti Nagy, quae undecim tantum iugera habet. Ex prato praefato habent certain portionem eiusque censum decern f. cum aliis communiter solvunt. Est praeterea quoddam praedium Aros t'eolde alias Negiedfeold vocatum, quod continet in se circiter iugera quadraginta possideturque partim ab huius, partim vero ab aliarum possessionum colonis, qui solvunt decimam ad arcem Posoniensew de frugibus in eo seminatis, non quidem in specie, sed pro décima quaque capetia tritici unam metretam Posoniensem. Est item alia particula terrae extendens se ad iugera triginta Septem, quae possidetur a Michaele et Volfgango Herchegh modoque praemisso decimam solvunt de frugibus in ea seminatis. Est et tertium spatium terrae ad viginti iugera in se continens, quod possidetur a Blasio Hüsüet decimamque solvit modo praemisso. Quartum spatium est extendens se ad septemdecim iugera, quod possidet familia Nemet solvitque decimam modo praemisso de satis in eo frugibus. Quintum spatium est ad viginti iugera in se continens, quod possi­detur a familia Husuet soluta décima de frugibus in eo satis modo praemisso. Est praeterea quoddam terrae spatium Berki feold vocatum, quo coloni huius possessionis communiter utuntur cum quibusdam aliis possessionibus deci­mamque solvunt de frugibus, quas quisque habuerit. Regencze Stephanus Bogar cum fratribus suis possidet integras sessiones 4 | Barra­bas Keek, 4^2 | Emericus Haynal, 3^2 | Demetrius Zabo, 1 | Georgius Keek, 1. Habent in singulas sessiones terras arabiles iugerum quattuordecim. Pratum ex praefato prato communi Kiralrete vocato habent in certa portioné eiusque censum pro rata ipsorum parte cum aliis possessionibus communiter solvunt. Beketfalua Matthaeus Semlye, l 1 /^ | Benedictus Chano, S 1 ^ | Petrus Morocz cum fratre, 2 | Blasius Morocz, l 1 ^ | Ambrosius Kys, 2 3 / 4 | Andreas Varsany, aedibus carens 1 j Emericus Madochay, 3. Andreas Nasuf nobilis possidet unam sessionem, quae ab antiquo nobilis esse dicitur et ob id neque censum solvit, neque servitia praestat. Habent in singulas sessiones undecim iugera terrarum arabilium. Ex prato praefato communi portionem habent ratamque suam partem census eius prati solvunt.

Next

/
Thumbnails
Contents