Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

Cum autem capitaneus aut provisor arcis in insulis huic pcssessioni propinquis ligna succidi facit pro usu arcis, coguntur ea per Danubium trans­portare. Sunt in territorio huius possessionis duo horti ad arcem pertinentes, in quorum uno coguntur caules plantare, fodere et ad arcem Posoniensem con­veliere. Alterum autem hortum, qui solis arboribus consifus est, tenentur sae­pire et fructus in eo provenientes ad arcem conveliere. Sunt praeterea in territorio eiusdem possessionis passim arbores nucum, ex quibus ipsi coloni nuces decutere et hue Posoniwm conveliere tenentur. Possessio Felreu Blasius Eua iudex cum alus adiunctis concivibus fassus est. Matthaeus Teoser | Andreas Kis | Volfgangus Chukary cum Paulo Chukary fratre ¡ Heredes viduae Michaelis Tot ] Petrus Teleky cum Alberto Teleky so cero ¡ Blasius Chukary | Valentinus Herczegh | Sebastianus Demien | Antonius Toth ¡ Blasius Eua iudex praenominatus | Martinus Nemeth | Tot Chyzter | et una sessio deserta. Inquilini. Gregorius Zalay | Michael Zyuanyo |. Franciscus Kis. Huius possessionis in toto eadem est ratio et conditio, quae praecedentis. possessionis Vereknye eademque servitia. Gele oppidum 7 ad quod pertinent pagi quinde cim. In oppido Gele numerus colonorum. Thomas Korpas, in possessione Chentefalua commorans, iudex universarum possessionum ad Gele pertinen­tium stipulata manu una cum concivibus ex singulis possessionibus secum adductis fassus est in hune, qui sequitur, modum. Chentefalua Thomas Korpas iudex praenominatus, sessiones integrae duae j Iacobus Korpas, -sessio integra | Gregorius Korpas, sessio integra | Matthias Korpas, sessio una et dimidia | Benedictus Korpas, sessio una et tres quartae ¡ Deserta sessio trium quartarum. Habent coloni huius possessionis in singulas sessiones integras terrarum arabilium iugera viginti et unum. Prata nec propria, nec aequaliter habent, sed ex communi illo prato Kiralrete vo cato, quod cum sex aliis possessionibus aequaliter possident, habent certam portionem, pro qua communiter cum illis solvunt ad arcem quotannis decern f. Hungaricos. Ex hac portioné prati alii ad decern falcatores, alii ad octo, Septem et minorem etiam numerum habere possunt iuxta veterem consuetudinem ipsorum. 7 „Gele oppidum"-nak az összeíró láthatóan a gellei érseki széket nevezte, amely több csallóközi falufc egyesített magában. „Ssdes Gelle" : a megyei hatóságok alól kivett, közvetlenül az érsek alá tartozó terület volt. Mátyás királytól 1466-ban kapott szabadalmakat, 1524-ben II. Lajos szállította le az adóját. Az összeírás idején az érseki birtokok jövedelmeit is a pozsonyi királyi várhoz szedték be. Az összeíró szerint 15 falu tartozott GelléheZ; később azonban ugyanő 22 falut sorol fel, az adó ós a szolgáltatások •lcimutatásánál pedig 18 Gellóhez tartozó falu adójáról beszél.

Next

/
Thumbnails
Contents