Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

anno superiori septuagesimo tertio non plus quam trecentos et très f. Hunga­ricos effecerit, cum tamen alias, superioribus annis ad septingentos et octin­gentos f. Renenses, quandoque etiam novigentos^ constituent. Est praedium quoddam Maierhoff 6 vocatum, quod a muftis annis nul­lum aedificium propter inundationes Danubii habuit, sed exiguum tantum­modo continet pratum idque non quo vis anno falcari potest. Sunt praeterea duo horti, in quibus rarae sunt arbores, eo quod Danubii fréquentes inundationes magna ex parte illas extirpaverint. Possessio Vereknye Matthias Fogler iudex stipulata manu cum tribus suis civibus fassus est ad hune, qui sequitur, modum. Vidua Michaelis Vienhart | Vidua Thomae Enchin | Stephanus Nieremberger | Michael Perger [ Petrus Kraindl | Christo­phorus Haigl | Matthaeus Beber | Matthaeus Khauffman | Colomannus Kolman | Urbánus Milner | Nicolaus Nieremberger | Christopherus Picz | Volfgangus Tazler. Hi sunt coloni sessionati, qui tamen nullás terras arabiles habent, prata tamen eo tempore, quo Danubii inundationes non grassantur, habent praeci­pui eorum ad viginti falcaturâs. Habent et pomaria, unde se maiori ex parte sustentant. Habent piscaturam in Danubio, verum nullam exercent piscatio­nem, eo qüod ex vetere consuetudine conduetam habent piscaturam eorum piscatores Posonienses in singulos annos tribus et dimiclio f. Hungaricis. Itaque in defluente Danubio non piscantur, sed cum Danubius exundat, in fossis quibusdam, quae Danubio complentur, piscantur ipsi Vereknienses cum duabus aliis possessionibus, videlicet Zunyogdy ad archiepiscopatum perti­nente et Felreü vocata ad arcem Posoniensem spectante. Cum autem effun­dit sese Danubius in prata quaedam ad arcem Posoniensem spectantia, coloni ipsi in illis piscari non au dent, sed et piscatio ad solum capitaneum seu provi­sorem pertinet. Inquilini sunt inter eos nullas terras arabiles aut prata habentes, sed solas domuneulas, laboribus victitantes. Lampertus Schardinger | Franciscus Haygel | Ioannes Haygel. Hi omnes coloni de Vereknye censum nullum solvunt neque servitia. aut labores .alios praestant, quam quod falcatores dant per annum, quando requiruntur a capitaneo, quorum singulis solvuntur per diem tredeeim d. Hungarici. Dant autem et cumulatores foeni, quibus nihil solvitur, sed gratis laborant. Dant praeterea personas, quae foenum in acervos componunt, qua­rum singulis per diem solvuntur tredeeim d. Hungarici, foenum autem per Danubium navi transportare obligantur. Coguntur autem dare­ad transitum Danubii seu vadum Pispekiensem una cum incolis possessionis Felreü in singulos dies très rémiges, ita ut invi­ce m succédant et cum nunc Verekneienses dederunt, dant postea Felreuienses. Quarum personarum singulis per diem solvuntur ex naulo duo cr., hoc est tribus personis sex er. Cum autem Danubius congelatur, unam saltern perso­nam praefectus vadi ex eis eligit sibique adiungit, qui una cum ipso dies noc­tesque vigilat et cui ipse praefectus vadi solvit per diem d. Hungàricos decern. 6 Talán a mai Főmajor (Steinmairhoff ), Vereknye határában.

Next

/
Thumbnails
Contents