Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

DUNÁNTÚL

Decimam dant de porcis, hoc praesenti anno dederunt porcos 4, facit f. 5. Officialem habent Petrum Ormandy, cui per annum solvunt unum porcum et nihil aliud. Habetur ibi unum molendinum, quod possidet Partthos miles Pálo­tensis, ideo quia propriis pecuniis aedificayit illud. Possessio Kayar Ad episcopatum olim Wesprimiensew pertinens. Andreas Wayka, sessio 1 / 2 | Clemens Czazar, sessio 1 J 2 | Georgius Baka, sessio 1 / 2 \ Matthias Mark, sessio ^2 I Ioannes Wydy iudex, sessio 1 j 2 | Andreas Zabo, sessio 1 j 2 | Gasparus Kwn, sessio 1 j 2 \ Michael Nagy, sessio | Ioannes Nagy, nobilis est in persona, sessio tarnen pertinet ad Castrum, sessio 1 [ 2 \ Emericus Thornyos, sessio 1 / 2 . Desertae sessiones 7. Inquilini. Franciscus Kys | Blasius Zypos claudus pauper, mendi­cat' I Matthias Weörös. Census ordinarii. In festo Sancti Martini dant de singulis integris sessio­nibus populosis d. 50. Hoc tamen praesenti anno solverunt communiter f. 3. Ad festum Nativitatis Domini a duabus sessionibus dant unum caponem et unum panem. Capones dant très, facit d. 24, panes très, facit d. 6. Nonam dant de omnibus seminaturis. Pro praesenti anno dederunt capetias 10, facit vassas 25, constituit f. 8 d. 33, ordei vassas 3, facit d. 80. De vino dant nonam. Hoc praesenti anno dederunt urnas 40, facit f. 56. Decimam dant de porcis et ovibus. Hoc praesenti anno dederunt duos porcos, f. 2. Agnellos dederunt 13 valentes f. 5 d. 20. Ad hanc possessionem possidetur praedium quoddam Boszok vocatum, certain tamen partem huius praedii nobiles quoque quidam possident. Possessio Wynola Olim ad capitulum Albense pertinens. Albertus Eged pauper, sessio 1 | Matthaeus Naway, sessio 1 | Matthaeus Geler, sessio 1 / 2 | Bartholomaeus Toth pauper, sessio 1 / 2 \ Ioannes Ferdes, sessio Y2 I Est ibi quaedam curia nobilitaris, quam inhabitat Stephanus Szary | Andreas Egyhazy, sessio 1 | Emericus Marton pauper, sessio 1 / 2 . Desertae sessiones penitus 16. Molendina habuerunt antea tria, unum tamen est nunc aedificatum, reliqua deserta. Cuius media pars cedit Turcis, altera pars officiali Gregorio Dely. Hoc anno constituit vassas 25, f. 8 d. 33. Census ordinarii. Licet in tribus annis nihil solverunt, nunc tamen per totum annum pactati sunt f. 3. Censualiter propter paupertatem nullos capones neque panes dederunt, antiquitus tamen de singulis integris sessio­nibus unum caponem solebant dare. De seminaturis dant nonam. Hoc praesenti anno dederunt capetias 4, facit vassas 8, constituit f. 2 d. 66. De vino dant nonam. Hoc praesenti anno dederunt urnas 2, facit f. 3 d. 70. Decimam dant de porcis. Hoc praesenti anno dederunt porcos minores 3, faciunt f. 1 d. 50. Alvearium unum, facit d. 50.

Next

/
Thumbnails
Contents