Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

iuramentum quoque solitum non deposuerint, totam quantam culpam in mentionatam communitatem coniici. Referret quippe sese ad fidelem prae­sentium nonnullorum coassidentium concivium 1 recognitionem : quot et quantis vicibus de et super praestando eiuscemodi iuramento communita­tem insimul congregare voluisset cuiusmodique conventum eisdem indixisset r tantum tamen abest et abfuit, ut huiusmodi ex officio sibi incumbenti iudi­catus factae indictioni sese accommodassent insimulque modo praevio causa­que de propriis convenissent. Quin immo inhonestis etiam verborum scomati­bus eundem excipeie, prouti inter reliquos pro vidi Franciscus Bori et Johannes Varga (se non aptum adeoque dignum iudicatus officio esse) ita afficere nil pensi duxissent. Quare submittendo excusationem praesentem, alias iustam et admissibilem iudiciariae praesentis tribunalis calculationi, cuperet se a petita per procuratorem magistratualem poena enodari dictamque com­munitatem eidem obnoxium declarari. Reservando in reliquo praeviam facultatem. Procurator magistratus et A protestatur super praemissa ex parte I facta replica, minus sese a praeerecta actione enodari valente. Constaret etenim eundem iudicem et reliquos in actione specificatos I fungi iudicatus officio inpraesentiarum usque absque iuramento. Si enim placuit ipsis I fungi officio iudicatus, debuissent omnino deponere iuramentum. Si quid praeten­sionis adversus communitatem unus vel alter incattorum haberet, ordinaria iuris via nemini denegaretur. Ideo cupit et instat reservatque ut supra. Procurator praetensorum I : Nequáquam posse eundem relegare ad suam competentem iuris viam contra communitatem, is siquidem quemad­modum extra officium iudicatus super iisdem nullam disponendi authori­tatem haberet, ita etiam iuris via contra eosdem procederé posset. 2 Pateret autem ex praeallegatis suis, ipsummet (quod potius communitati faciendum incubuerat) ursisse dictam communitatem ad sui conveniendum ac debitum deponendum iuramentum. Quare ut supra. Procurator magistratus et A submittendo controversial inclytae sedi et reservat ut supra. Deliberatum est. Mivel hogy az uyontan ezen Szered várossában polgári köszégh a által válostatot birohoz illettlen dologh let volna, hogy maga az maga tisztinek megh erössétéssét és azon tiszti szerént valo hitének le tételit czűrgette és szorgalmastatta volna, hanem inkáb az tauali biróságh viszelt személnek kellettet volna terhének hamaréb való megh mentéssére nézue azon uy 6 bironak helyben álétássáí és megh hüteztetéssét admaturáltattm. 1 A szöveg azt mutatja, hogy az úriszék bírái közé, mint ez gyakran megtörtént, jobbágyok is be voltak híva. A jegyzőkönyv feje erre nem utal (1. az 502. sz. per 1. jegyzetét.) 2 A „nullam" szóban kifejezett tagadás a mondatnak erre a részére is vonat­kozik. ű A perjegyzőkönyvben ö = o 18 , ü = u 18 . b Itt y = y 19 .

Next

/
Thumbnails
Contents