Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

posset. Quia etiamsi quoddam sibi eatenus datum assignatumque fuisset, intuitu nihilominus diuturnitatis temrJoris et iniuriae temporum facile deperdi potuerat, contentum quidem reddi lata immediate iudiciaria deliberatione, facta tamen perprius per iudices loci ibidem nominatos aestimatione (salvo in reliquo honore ipsorum permanente) nequáquam, quia siquidem innegabile esset, imo quotidiana praxi usuque longo receptum, tantae quantitatis terrae vulgo két forintos helségh nominatae semper ad minimum quidem in talleris 40 oppignorari assolèrent. 4 Ideoque cuperet pro huiusmodi fienda aestimatione generosum dominum bonorum praefectum aut provisorem, generosum nempe dominum Michaelem Bors cum sibi adiungendis exire. Praetereaque, cum pro futura seminatura autumnali solitum aratum in mentionatis terris absol­visset, neque eatenus debito tempore, circa festum S. Georgii militis et mar­tyris eatenus inhibit us extitisset, sed et easdem terras non modice fimasset adeoque meliorasset, per quod non contemnenda fatigia et sumptus insump­sisset et subivisset, cuperet itaque praevia de ratione pro fienda earundem inseminatione prae manibus suis relinqui. Tandem paratus existens easdem citra renitentiam parti adversae resignare, praevia depositione summae per praetitulatos aestimandae. Si quo casu vero hoc et id sibi minus concederetur, cuperet tempore eiusdem aestimationis araturam similem et fimationem seu meliorationem terrarum de pleno refundi et restitui, circa quae reservaret quoque praeviam suam facultatem. Pro Emerico Horváth inhaeret deliberationi et cupit eidem satisfieri, submittendo aestimationi conscientiosae dominorum exmittendorum. In contrarium vero agendi, in casu necessitatis respectu interpositae instantiae ex adverso praeallegatae, reservaret facultatem. Deliberatum est. Pro aestimatione exmissio officialis stabit in arbitrio domini magistratus. Uo. 15—17. I. 4 L. az ]. jegyzetet. — Úgy látszik, a felek nem tudják, hogy a telket annak idején milyen összegért vetették zálogba, a visszaváltás díját tehát becsléssel kell meg­állapítani.

Next

/
Thumbnails
Contents