Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

eiusdem, uti et indubitati iuris sui retulisset se ad statuendorum testium fassio­nes, ad quas etiam sede praesenti, uti et continuum usum annualisque census exolutionem se referret. Pro informatione etiam praesentis iudicii producerét certam deliberationem, uti ex eadem appareret, in sede domini terrestris pro­nunciatam, ex qua appareret medietatem eiusdem terrae extirpatitiae pro parte domini terrestris, alteram vero medietatem eidem, qui moderno I ven­didisset, adiudicatam extitisse. Sed et productae ex adverso testium fassiones legitimo iuri I praeiudicare minime possent tum ex eo, quod illatio fassionis illorum, ex eo, quod tales latentes in illa terra arassent, vix rationi consen­tanea esset ; duorum etiam testium fassio contra piures non valeret, imo etiam unus ex mortuis testibus poenitus nihil fateretur. Ideoque ex praemissis ratio­nibus productis et producendis ac statuendis assertio partis adversae eversa haberetur. Et sic iisdem inhaerendo, cuperet ut supra. Procurator A praeviis suis rationibus inhaerendo ac hic quoque loci pro repetitis habendo dicit : Allegata immediate praemissa contra acquisitionem A quidpiam importare, eadem siquidem prioris suae responsionis refutationem sapèrent, super quibus sat fuse antecedenter etiam siquidem recepisset repli­catam, ulteriori minus egere. Ubi vero praepostere pluralitatem testium offer­ret, diceret eatenus allegationem suam in ordine oblationis duorum testium esse de lege regni depromptam, qua mediante intentionem suam etiam obtinere posset, nec ulteriori a parte adversa obtrusa minus directe pluralitate indigeret. Accederet et id, quod idem procurator I oblatos praetensos testes in corrobora­tionem et fulcimentum producti obsigillati mediantibus suis allegationibus offer­ret, quod siquidem intentionem partis A ne in minimo attingeret, stabiliendam oblatis testibus minime veniret. Tandem neque productum, vim cuiusdam prae­tensae deliberationis subinferens ipsum I iuvare quiret, cum de lege regni a foro contradictorio collateralia reiici solerent. Reflectendo igitur praesentes iudices super oblatione sua, cuperet ut supra ; adstipulando hoc et id prae­missis, quod in contiguitate eiusdem terrae seu in vicitate aliae etiam terrae darentur, quae post domum essent censuique ullo subiacerent. Procurator 1 diceret : siquidem hic loci nihil contrarii a prioribus ex adverso illatúm esset, sufficienterque ea in parte tam replica, quam et oblata documenta partim producta, partim vero iuramentali fassione mediante robo­randa haberentur, iisdem per omnia inhaereret et cuperet ut supra, Procurator A : praemissa producta, ad quas se pars I provocaret, legali­bus suis rationibus iam essent repressa ; igitur restaret nihil aliud, quam ut intentio sua secundetur bonumque actioni insertum manibus A assignetur. Procurator I ad haec diceret : contrarium evenire ex practicato quoti­diano usu rusticorum assertioni procuratoris A. Deliberatum est. Ad ulteriorem veritatis praesenti in causa indagatio­nem finalis determinatio prorogatur. Uo. 146—152. I. 51 ŰriszéJi

Next

/
Thumbnails
Contents