Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

venta testamentaria dispositione rustici discurreret, eundem a praesenti mate­ria veluti hue minus pertinentem seponendum instaret. De reliquo ut supra. I prioribus addit frustraneam esse procuratoris A testamentariae dispo­sitionis oppugnationem, siquidem discussio testamentorum non praesens, verum spirituálé concerneret forum. Quare ut supra. A prioribus addit : Testamentariae dispositionis invalidatio, qualiter A in medium adduxisset, ex allegatis praemissis constabit, ideo petit ut supra. Nec obstaret, quod iidem I portionem quandam per A divenditam fuisse alle­garent, siquidem priora allegata sua eandem périmèrent, reflectendo dominos iudices. Deliberatum est. Seposita cuiusdam praetensae testamentariae disposi­tionis quaestione per procuratorem I in medium adductae, quae siquidem non produceretur coram facie praesentis iuris, ita et pro nulla vi legum praecitata­rum reputatur, bona autem in actione denotata, duae videlicet vineae inter filios Joannis condam Bazlák : Joannem et Michaelem ac filiam Catharfnam, modernam I, 5 ad très ratas et coaequales partes dividenda et manibus eorun­dem iure ipsis incumbente possidenda decernuntur. Tandem non expectata praeinserta iudiciaria deliberatione partes prae­insertae morém gerentes nostrae iudiciariae admonitioni volentesque ulterio­ribus parcere expensis, fatigiis et quibusvis praetensionibus, in talem, ut sequi­tur, devenerunt amicabilis compositionis unionem : Quod antelatus I, Joannes videlicet Bazlák, tenebitur sorori suae Catharinae Bazlák intra tempus ter quindenae in parata solvere florenos undecim ; in casu vero non persolutionis praemissorum florenorum undecim post elapsum terminum ter quindenae, vineam eiusdem Joannis Bazlák, moderni I, in promonthorio Boksin vocato occupandi et possidendi adhibitisque in eadem laboribus, fructus etiam per­cipiendi ex eadem facultatém habebit. Super qua praevio modo facta coram nobis compositione partibus interessatis extradabuntur testimoniales. Uo. 129—132. I. 448. 1681 május 19, Csejte 1 Jobbágyokat, akik egy jobbágytársuk perében az udvarbíró parancsa ellenére tanúként nem jelentek meg, makacsság címén egyenként 12 forint bírságra ítélnek. 6 Helyesen : A. 1 Az úriszék tagjai : Bada György, Kőrmőndy János, Motko János, Variny Gáspár, Vranay György, Szily György, Tapolcsány István, Zamborkrethy Pál, Jelenfy László, Dyucsek Ferenc, Kertészi György, továbbá Sipkovszky György, Csejte város bírája, Zrubecz János és Gablovszky János, a város esküdtjei. — A jegyzőkönyvből ezt és a 449—450. sz. alatti pereket közöljük.

Next

/
Thumbnails
Contents