Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

DUNÁNTÚL

stantis, in quo comparere et respondere teneatur. Quare inhaerendo per omnia hesternae faetae suae protestationi, legibus et locis decretalibus, et ne latum quidem unguem recedendo ab eadem, cupit per omnia, ut supra, supersessionem reservatque reservanda. Procurator domini magistratus protestatur sollemniter, ubi procurator I, hesterna die factam protestationem reiterando, nunc quoque idem per diversa faceret, quo facto nihil aliud, quam ipsam contumaciam repraesentaret. Et vel in eo etiam, quod praemissae iudiciariae latae deliberationi se accomodare nol­let, verum iactatae suae prerogativae nobilitari inhaerendo, eandem diplomate regio, citatis postmodum quibusdam articulis, provocata dominorum iudicum conscientia, competentiam fori et par consequens declinationem intenderet. 6 Ex consequenti vero ad propositum domini magistratus articulum 33. Matthiae regis decreti sexti, ad quem et diluendum iudicialiter iam admonitus esset, licet aliquid replicuisset, tamen contumaciter nihil quidquam ad actionem respon­dent. Restaret nihil aliud, quam contra contumaces, contra quos universa regni iura clamarent, quorum alter praesens quoque I esset, finalis cum debita convictione fienda deliberatio. Nihilominus ne iactatam ipsius I praerogativam, citatum diploma regium, articulos, provocatam intempastive ex eoque con­temptuose dominorum iudicum conscientiam salvaeque cuiusvis dignitatis remanendam nobihtarem praerogativam, quam par praesens forum evitandam clamaret, procurator domini magistratus praetereat ipsique I satisfactionem eatenus faciat, breviter reponit. Universa diplomata regia sicut et citatum per I titulum nonum partis primae Tripartiti de nobilitate sonantia esse conditio­nata et prout quis iure suo nobilitari utitur, ita et nobilitatis suae aestimationem habiturum. Clarum est articulo 13. anni 1625. parsonis sane nobilibus, latro­cinia tamen facientibus praerogativam ipsorum nobilitarem non suffragari ; 7 similiter et praecitatum titulum 9. esse circumspectum et conditionatum. Clarum esset autem ex praemissa ipsius I allegata protestatione se ipsum prae­fati domini magistratus officialem coram tribunali fassum fuisse, instructionem ab eodem domino magistratu accepisse super gerendo officio, et si et in quan­tum idem I debitor remanserit, suo foro compatenti satisfactionem allegatam obtulisse obligationemque suam palam recognovisse. Similium autem obliga­tionum onera cum virtute acceptarum instructionum sint circumspecta et praerogativam nobilitarem nihil quidquam iuvantia. Mox quoque idem I, cum obligationem praescriptam cum dicta insbructione eaque iuramentali ad se recepisset, propositae domini magistratus actioni noxium 8 reddidisset et de 6 A pernek más bírósághoz (a megyei törvényszékhez) való átutalására töre­kedik. 7 E tc. szerint, mely az elszaporodott gonosztevők üldözését szorgalmazza, a rabló, kóborló nemesnek nem jár előjog, mert aid. az ország szabadságát (törvényét) ily durván megsérti, azt ez a szabadság sem védelmezheti. 8 Obnoxium helyett.

Next

/
Thumbnails
Contents