Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)
DUNÁNTÚL
dominorum iudicüm actioni domini comitis A et iudicatui ad competentiam fori praesentis matériáé consenserit, ruinam foro suo strueret. Et dato, quod etiam in praesenti foro antelatus protestáns comparere vel respondere teneretur, nihilo tarnen minus, siquidem idem protestáns nulla obligatione ad reddendam rationem sui officii exacti adstrictus fuisset, per hanc intentatam viam dominus comes A procederé nequiret. Et si etiam dito, sed non concesso, omnes etiam praetensiones domini comitis A locum suum et robur habere deberent, nihil tarnen aliud, quam formám liquidi debiti vigore articuli 31. anni 1659. repraesentaret. Quae si ita comperirentur, paratus est antelatus protestáns, si quid extra instructionem suam exegisset, sufficientem rationem, iam a multis annis a praetenso officiolatu absoluto existente, reddere in ordine et foro competenti ; et nihilominus inhaeret dominorum iudicum suam nobilitatem aeque defendentium privilegiis praemissis que suis rationibus, legibus et oblationibus. Petit, ne domini iudices in ruinam totius nobilitatis forum in hocce praetensum sese immittant considèrent que illud generale axioma : pósito uno inconvenienti sequuntur infinita. Super quo cupit etiam supersessionem. Procurator domini magistratus protestatur solenniter super hac prolixa allegatione procuratoris I, quae tam ipso domino comiti magistratui, quam dominis iudicibus arbitris in certa sui parte praeiudiciosa esset. Licet enim in eadem replica sua diversos artículos et locos alios Hpcretales pro defensione sui citaret, tarnen eaedem leges, per eundem citatae, eundem I iuvare non possent, siquidem de lege regni in similibus causis et casibus etiam personae nobiles, non obstante praerogativa nobilitari ipsarum, in simili foro dominorum comparere et ad actionem contra se erectam responderé teneantur, vel ex vi articuli in proposita actione domini magistratus positi. Quod autem dominos praesentes iudices a discussione causae praesentis procurator ipsius I inhibere niteretur, id nulla lege regni dictante faceré posset : siquidem considerato tenore actionis domini magistratus non de reddenda ratione officiolatus ipsius I causa praesens esset erecta, verum super mala et damnosa bonorum administratione ; et a colonis dicti domini magistratus pecuniarum ac aliarum rerum indebita extorsione contra mentem instructionis sibi datae ; ac sigilli eiusdem domini magistratus contra nutum et voluntatem eiusdem domini magistratus detractione, cistarum aperitione ac in iisdem rerum locatarum, regestrorum, pecuniarum ac aliarum rerum ablatione, prout ex erecta ipsius domini magistratus actione clare praemissa constabunt. Ubi autem procurator eiusdem domini I in ultimo allegationis suae puncto allegaret hoc et id, quod idem I ratione officiolatus sui foro competenti paratus esset efficacem rationem reddere, super eo procurator domini magistratus protestatur solenniter et dicit, in similibus non esse aliud forum competentius praesenti. Ob hoc considerato tenore propositae domini magistratus actionis, habito etiam respectu condigno legis ibidem citatae, non obstante praemissa, ipsius I importuna protestatione, urget eundem directe ad actionem domini magistratus respondere, alioquin eundem in onere eiusdem