Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár II. (1400–1410) : Második rész (1407–1410) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 4. Budapest, 1958)
6S33 Júl. 25. Kempíenhauseni Streicher Eberhart és felesége száz magyar frt terhe alatt kötelezik magukat, hogy a scháftlarfii monostor szolgálatát soha sem hagyják el. Mon. Boica VIII. 564. (A monostor lt.) 6934 Júl. 26. Zs. szabályozza a jobbágyok szabad költözését. — Nos Sigismundus dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. marchioquè Brandemburgensis, sacri Romani imperii vicarius generális et regni Boemie gubernátor notum facimus universis, quibus incumbit, per présentes, quod quia creberrimis prelatorum et baronum nostrorum plurimorum et potiorum regni nostri procerum relatibus nostre maiestatis insonuit auribus, quod plerique forent regnicole per climata regni nostri possessiones habentes et tenerttes, qui eorum iobagiones in aliorum possessiones commorandi causa accedere volentes variis calumpniis, signanter in birsagiorum, collectarum seu datiarum receptionibus, ut ipsos erga se retinere valerent, super eos impositis libère abire et pacifiée permittere non curarent, per quod factum nonnulle nostre regales necnon ecclesiarum ac nobilium et alterius dignitatis hominum possessiones non modicum desolationis paterentur detrimentum, nos itaque, cui interest ofiicio nostri regii regiminis incumbente de bono communi et coadignis regni nostri commoditatibus salubriter invigilare, volentes, ymmo condignum arbitramur et congruum, quod cum ab evo rerum exordio omnes homines prima parens equaliter produxit, hy liberi habeantur, quos non natura, sed humana potentia sibi ipsi iugo conaretur subicere servitutis, unacum eisdem prelatis, baronibus, nobilibus et potioribus ipsius regni nostri proceribus decreto unanimi sanximus, statuimus et super hys statútum fecimus, ut ammodo in antea cives seu hospites sive iobagiones nostri regales de nostris civitatibus, possessionibus, opidis et liberis villis castrorumqué nostrorum tenutis in earundem ecclesiarum necnon nobilium et alterius preheminentie hominum possessiones et e converso earundem ecclesiarum et ipsorum nobilium ac alterius status hominum iobagiones in prefatas nostras regias civitates, opida et possessiones, castrorum nostrorum tenutas et generaliter cuiuslibet libère conditionis homines de possessionibus ecclesiarum in nobilium possessiones et de nobilium possessionibus in earundem ecclesiarum possessiones temporibus semper successivis universis et perpetuis habita licentia iustoque terragio et aliis debitis eorum solutis 1 et expeditis Hberam, tutam et omnimodam moraturi se transferendi habeant facultatem harum nostrarum litterarum per vigorem. Hys moderaminum limitationibus clare presentibus expressatis, ut quicunque et quoruncunque iobagionum dominus aliqua birsagia sua, quibus iobagio suus aliquo tempore fuisset convictus, infra unius mensis spatium differens non exegisset super eundem, extunc ipse birsagia talia super ipsum iobagionem suum dicto uno mense elapso recipére et eundem iobagionem retinere non valeat, sed idem iobagio, quo maluerit, modo prehabito indempnis et illestis moraturus accédât. Preterea quicunque vel quoruncunque iobagionum dominus collectam seu dationem aliquam super suurn imposuerit iobagionem, termino unius mensis ad hoc sibi assignais, dationem eandem expirato ipso termino unius mensis infra quindecim dies super eundem recipére protelasset, extunc ipse dationem huiusmodi sic protelatam super eundem iobagionem suum ipsis quindecim diebus expiratis extorquere et iobagionem eundem retinere non queat, neque possit modo aliquali, sed idem iobagio modo superius limpide notato, quo voluerit, quietus et pacificus libère moraturus discedat. Ceterum si alicuius terre dominus suum iobagionem seu aliqui de villa ante tempus licentie receptionis eiusdem in facto aliquo non inculpaverit et caiumpniatus non extiterit, extunc ipse iobagionem talem post tempus receptionis ipsius sue licentie