Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár I. (1387–1399) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 1. Budapest, 1951)

usque ad Danobium pervenire, propter quod dictus Merche fidelis noster timens de furore tanti exercitus, cui ad resistendum per se sufficiens non existit, instantissime nostre supplicat maiestati, quatenus omnibus postpositis nos conferre sine mora debeamus personaliter ad illas partes et suam inpotentiam adiuvare ita, quod ipsum, sicuti alias fecimus, non derelinquamus et propter nostras dilationes atque moras sine ullo nostro auxilio conteratur, ipse enim totis viribus suis se préparât ad insurgendum contra Turkos et eorum potentia obviando, dum modo tamen videat, quod nos etiam sibi dare auxilium pro­peremus, alioquin, quia ipse solus tanto exercitui resisstere minime posset, opporteret enim prêter mentem suam de remedio cogitare. Hys itaque con­sideratis valde doluimus, quod in medio presentis quadragesime nequivimus, sicuti proposueramus, vobiscum congregationem habere nec etiam possumus ad proximum pasca, sicut noviter vestre f idelitati scripsimus, brevitate temporis prohibente, quia hoc modo maturius et consultius una vobiscum disponere et ordinare potuissemus de hys, que necessaria et opportuna forent ad ipsorum potentie Turchorum resisstendum. Doluimus etiam non modicum, quod cum serenissimo domino fratre nostro Romanorum rege illustribusque marchionibus patruis nostris Marouie ad colloquium venire non potuimus, cum quibus etiam multa pro utilitate et commodo regni nostri disponere et concludere procul dubio sperabamus. Verum cum temporis brevitas nimis nos urgeat, aliud facere posse non videmus, nisi ipsi personaliter, quantocius possimus, versus partes illas iter nostrum dirigamus. Nec mirari debetis aut quidquam nobis imputare, sicuti alias fecistis, si vos precedimus, quia sicut in litteris ipsius Merche aperte cernimus et videmus, nisi sibi celeriter de opportuno auxilio provideamus nosque appropinquimus versus illas partes, dubitandi nimis est et timendum, quod Olachy videntes sese nostro auxilio destitutos in fide non permaneant, ita nec constantes existant, sed Turchorum iugo brevi tempore submittantur, quod si accideret, quod pius deus avertat, non est vobis incognitum,, in quanto postea periculo et discrimine existeret regnum nostrum. Nec tarditate opus est, sicuti alias factum fuit, videlicet tempore Stephani bani de Losonch, quo nos opportuit trina vice stipendia dare, antequam potuissemus omnem exercitum congregare et tandem antequam ex toto fuerit congregatus, ipse Stephanus cum suis hominibus armigeris propter tarditatem et negligentiam aliorum sequidebentium Turchorum glagio perierunt, tunc quoque Wolahia perdita et Danobius in potestatem hostium est redactus. Similiter anno proxime preterito, dum fama esset Turkos ipsos ad Volahiam venturos, appropinquimus ad illas partes personaliter, ut Volahys auxilium debitum preberemus, sed tamen paucissimi, licet omnes ammoniti fuerunt, ut manifestum est omnibus, nostram secuti sunt maiestatem, propter quod bene scitis quanta mala et pericula, si ipsi Turchy tunc venissent et persone nostre et toti regno accedere potuissent. Quapropter cum hostium celeritas omnem nostram dilationem elidat omnesque subripiat indutias, omnino volumus et f idelitati vestre sub edicto regio f irmissime precipiendo mandamus, quatenus mox acceptis presentibus postpositis quibus­cunque aliis negotiis iter vestrum post nos versus Varadinum, quo nunc presen­tialiter tendimus, celeriter dirigatis, non expectando gentem vestram aut victualia aut quidquam aliud cum persona vestra subito veniatis et de gente, victualibus et aliis necessariis statim ordinetis et disponatis, quod celeriter vos sequantur, nam communitates et populi nunquam movebuntur ad nos sequendo, nisi primo videant barones antecedere. Verum quia de vobis nihil prorsus dubitamus, quin sicut scribimus, facere debeatis, rogamus, ut festinetis ad hoc, ut una vobiscum et cum aliis baronibus, quibus similes litteras

Next

/
Thumbnails
Contents