Borsa Iván: Történeti segédtudományi alapismeretek II. (Levéltári szakmai továbbképzés Felsőfok 5. Budapest, 1963)
BORSA IVÁN: Irástan (Palaeographia)
in vitreo vase remaneret. Tunc quidam subdiaconus Agapitus nomine advenit magnopere postulans, ut sibi aliquantulum olei dare debuisset. Vir autem d omln i, quia cuncta decreverat in terra tribuere, ut in caelo omnia reservaret, hoc ipsum parum quod remanserat olei iussit petenti dari; monachus vero, qui cellarium tenebat, audivit quidem iubentis verba, sed impleri distulit. Cumque post paulolum, si id quod iusserat, datum esset, inquireret, respondit monachus, se minime dedisse, quia si ilium ei tribuerit, omnino nihil fratribus remaneret. Tunc iratus aliis praecipit, ut hoc ipsum vas vitreum, in quo parum olei remansisse videbatur, per fenestram proiecerint, ne in eellam aliquid per inoboedienciam remanerit; factumque est, Sub fenestra autem eadem ingens praecipltium patebat saxorum, molibus aspersum proiectum. Itague vas vitreum venit in saxis, sed sic mansit incolome ac si proiectum minime fuisset, ita ut neque frangi, neque oleum effundi potuisset. Quod vir d omln i praeceplt levari atque ut erat integrum petenti tribui. Tunc collectis fratribus inoboentem monachum de infidilitate sua et superbia coram omnibus increpavit. Steffens: Lteinische Palaographie 3oa. tabla