Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
XXX. Protestáns iskolai szabályzat, 1784.
ut ea, qua decet, reverentia fiat. Praeceptores ipsi suis exemplo praeibunt; se et totum corporis habitum ad Divinae Majestatis venerationem componendo. . IV. Horas binas continues ante meridiem, totidem a meridie, aeque continuas, Praeceptores publici impendant classibus suis docendis; privati autem praeceptores singulas ante meridiem, singulas rursus a meridie dabunt revocandis iis, quae praeceptore publici tradiderunt, proxima hora, in classibus suis. V. In classem suam, sine scitu et consensu professorum admittant neminem. X. Nemo praeceptorum discipulis suis tradat quiddam, quod inutile esse ipse, periculo proprio, edoctus est, de quo probabiliter quisque per se iudicabit; modo propriam experientiam consulat, utrum sibi hoc, de quo tradendo cogitat, vel, in disciplinis addiscendis, vel in vita communi aliquo casu, vere profuerit an non ? Inprimis caveant omnes ne quid majoris momenti ,inconsultis superioribus , tradant. XI. Perpetuo in eo sint praeceptores, ut discipuli, sine adgravatione memoriae,ex crebrisque responsionibus ad quaestiones propositas discant omnia, quae discenda sunt; et iudicium exerceatur potius, quam memoria fatigetur. /.../ XIII .Adsuefaciant a.dtentationi discipulos suos; sine certo ordine, nunc unum, mox ilium f interrogando de iis, que tractantur, praesertim exactione pensi, ne unquam unum jubeant totum pensum continuo reddere, sed ubi unus exorsus fuerit, mox, post aliquot sententias lectas aut de memoria recitatas, alium eidem,