Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.

Ad 7.Dicit se absolute nescire quantitatem pecorum Tarnokiensem exceptis quatuor vaccis quas ipse possidet. Ad 8. Oves in toto pago Tarnokiensi circiter 500 reperiuntur. Ad 9.Nescit in quali statu domus residentionalis braxatorium et diversorum Erdiensium ante 20 annos fuerit, dicit tarnen tectum domus residentionalis ,antiquitate nimium consumptum esse . Ad lO.Plura se ignorât scire de aedificiis quam quae praeceden­ti puncto revelavit. Ad 11. In quali statu ante annos 20 praedium Berky et Dios fueri ignorât , nunc vero in ipso praedio Berky pulcram sylvam quercinam, quam semper prohibitam fuisse meminit dari re­cognoscit. Dios autem saltern dumetum et vepretum appellat ex quo pro cingendis hortis Tarnokienses vêpres et dumeta exsecare soient. Ad 12,Refert dominum baronem habere gregem vaccarum vulgo gu­lyam et equatium quantitatem tarnen, tum gregistum equatii ignorât . Ad 13. Quantum possessio Tarnok titulo census domini baroni Pe­terffy in communi solvat , ignorât, dicit tamen, quod post pestem quilibet mediae sessionis colonus florenos 2 dena­rios 75 quartalista vero florenum 1 denarios 37 1/2 ac dé­ni que inquilinus propriam gazulam habens denarios 50. apud alium commorans 25 denarios domini baroni praestare soleat Ad 14. Ignorât num dominus baro quaepiam pécora pecunias aut alia qualiacunque bona post mortem tempore pestis defunc­torum subditorurn perceperit seu occupaverit, dicit tamen nonnullos fundos desertos emortuorum rústicos in vivis ma-

Next

/
Thumbnails
Contents