Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

XIII. Részletek Csanád vármegye nemesi közgyűlésének jegyzőkönyvéből, 1740.

Cujus petitione exaudita, quemadmodum testimonia­les extradari decernuntur tenore sequenti: /.../ Expost revisae sunt rationes domini perceptoris Pauli Fabri de anno 1737/38, 1738/39, 1739/40, in qui­bus ex quo apparet perceptionem in summa ad florenos 7309 cruciferum 1, erogationem vero semet extendere ad florenos 7402, hinc calculata perceptione cum eroga­tione confrontata apparet dominum perceptorem superero­gasse florenos 93? id est nonaginta tres; cui absoluti­onales testimoniales extradandae decernuntur tenore sequenti, ut supererogatum sibi ex cassa florenos 93 excipiat determinatur: Nos universitas dominorum praelatorum, baronum, magnatum, caeterorumque nobilium comitatus Csanadiensis damus pro memoria. Quod cum nos anno, die, loco que da­tarum praesentium pro pertractandis, et concludendis certis comitatum huncce nostrum tangentibus.et concer­nentibus rebus et negotiis una confluentes, generalem celebrassemus congregationem, eotum inter caeteros eg­regius Paulus Fabri perceptor, et commissarius noster, nostram personaliter exurgens In praesentiam praesen­tavit nobis rationes suas perceptorales de annis 1737/ 38, 1738/39, 1739/40 concinnatas demississime instand^, quatenus easdem revidere, censuare et de censuratis, revisis iisdem rationibus eidem jurium suorum futura pro cautela nostras testimoniales extradare vellemus.

Next

/
Thumbnails
Contents