Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
55 Logica quaedam, tamquam in Rhetoricam introductio, sed adornanda, ut ejusdem ope Juvenes ad cogitata, sua recte ordinanda, et institutiones majore cum fructu excipiendas praeparentur; reliqua autem cum ipsa Rhetoiica, ut ordo feret, pertractentur : unde Logicam cum Rhetorica eodem comprehendere Libro, immo maxima ex parte permiscere est necesse. Porro ad Autores penitus intelligendos, plenioremque Linguae notitiam procurandam Antiquitates Graecae, ct Iiumanae, quae ipsam etiam Mythologiam c implectuntur, utroque Gymnasii anno diligenter erunt explanandae. Cursus Doctrinae Christianae et Moralis his in Scholis est biennis, eapropter materies ista universa bifariam dividetur, et altera ejus pars tribuetur primo, altera secundo Humanitatis anno; explanabitur autem voce Latina vel per singulos suis in Classibus Professores, vel per alterutrum eorum Auditores duarum Classium in unum convocando, et inslitutioaes Ca- techeticas per vices omni biennio alternando. Utrum horum praestet ? et an istud, vel alterum sit statuendum ? Gyinnasiarcha suo judicio decernet. Illud debet esse sanctum, et invariabile : ut sacrae huic doctrinae duae per hebdomadem horae absque defectu per Professores ; festis autem diebus, per ordinarios Gymnasiorum Curiones, seu Exhortatores mane, a meridie impendantur ea tempora, quae jam olim erant constituta, et in morem deducta. Quotidiana docemur experientia, nihil tam cito dilabi e memoria, atque Arithmeticam, si regulae, vel non sint penitus intellectae, vel in usum frequenti exercitatione deductae, et familiares redditae. Quamobrem non erit abs re, si ea, quae in Scholis Grammaticis sunt tradita, repetantur in Gymnasiis, atque ita Numeroiurn tractandorum consvetudo fiat iisdem quam maxime expedita. Cum autem multi talium Alumnorum absolutis Gymnasiorum studiis ad capessenda Oeconomica in Civitatibus, aut Dynastiis munia animum adjungant, institutio Arithmeticae uberior, et ad receptam in rebus Oeconomicis rationes ducendi normam adeommo- data erit iisdem adhibenda. Historia Naturalis tanto majorem a nobis curam deposcit, quanto plures sunt ejus opes in Hungária. Quid enim istae, nisi probe cognoscantur, et in usum, utililatemque convertantur ? Excitabuntur ergo Candidati Eloquentiae ad contemplationem Naturae; ostendentur illis tria Regna eo prorsus ordine, quo solent distingvi; et primo Gymnasii anno regnum duntaxat Animalium, late alioquin diffusum, per partes et vices lustrabitur; altero deinde regna Vegetabilium, et Mineralium in censum institutionis vocabuntur. Producentur opera Naturae, sed parce, et cumprimis illa, quae sunt indigena, et domestica, habentque frequentem in re rustica, et ceteris Oeconomiae, Commerciique partibus commeatum, ac usum. Ubi autem agetur de Homine, ea etiam proponentur, quae ad va etudinem, vitamque producendam emolumento esse possunt. Haec, et similia non tam anatomice, ehemice, et systematice, quam historice, et per characteres vi sua in sensus occurren'es, jamque fere aliunde notos recensebuntur, ut cupiditas aliqua, non autem taedium, et satietas generelur. Adjumento hic eruat aliquae Rerum Naturalium co lectiones, et iconismi ; quorum conspectu Juventus absque magno memoriae, phantasiaeque suae labore discet sensim naturam nosse ; et quae hic caep t Scientiae nujus amaenissimae, utilissimaeque primordia, ac lineamenta, ven uris annis continuare, novisque i ncrementis augere suapte sponte laborabit. Studium Historiae jam delibatae cum altiori Scholarum gradu provihere laliusque porrigere convenit; ac proinde, quae ad Civilem, Ecclesiasticam, et Literariam Patriae, Ditionum- qiie Caesarearum notitiam perlinent, compendio exhibere; id quod facile obtinebitur, si Historiae Hungáriáé politicae suis locis apte inserantur, quae ad Rempublicam sive Sacram, sive Literariam faciunt; in tertia vero Historiae nostrae periodo gestis em um Regum, qui simul erant Electi Romanorum Imperatores, ea quoque adncctentur, quae in Augusto hoc Principatu gesserunt. Sed et res gestas anteriorum Caesarum usque ad Rudolphum, Austriacae Domus Fundatorem, paucis perstringentur ; qua occasione reliquarum ditionum ad jura Domus ejusdem pertinentium notitia Synchrona innectetur, atque ita membra in plures antea partes distracta in corpus coacta uno »elut obtutu proponentur. In Scholis Grammaticae umbratilis quaedam peregrinatio in confines Comitatus, et Provincias fuit suscepta; ut scilicet via Naturae plurimum conformi prima Geographiae elementa memoriae puerorum inserantur. Hic jam initium ducetur a generalibus Geographiae principiis; ac semestri primo ostendetur structura, et usus Globi terrestris; deinde in Mappa exhibentur quatuor Orbis partes; speciatim vero regna, et Provinciae Europae. Reliquis Gymnasii semestribus recolentur, et distinctius explicabuntur cetera, quae in Scholis Grammaticis fuere pertractata Ita vero explanabitur aevi recentioris Geographia ut eidem veteris quoque Orbis descripto ubique inseratur, loiaque, et regionis novo Orbe contentae occasionem praebeant veterem regionum, ac locorum situm cognoscendi. Qua notitia imbuti discipuli veterum Autorum libros facilius, et penitus intelligent.