Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
37 vero errores delatos e regularum praescripto emendet, vocumque inopiam suppleat magna semper cum patientia, et comitate. Multum etiam provehet latiné loquendi facultatem, si eodem hoc anuo inter recitanda exercitia Magister discipulos ex temporalibus traductionibus, et multiplic ejusdem sententiae variatione exerceat ita, ut consvescant in nominibus quidem variare casus, in verbis autem modos, tempora, personas, ac genera, ipsas denique orationis partes vario modo contexere ; hac enim via facilitatem quamdam contrahent, animi sui sensa variis diversisque loquendi formulis explicandi, et collectam verborum copiam rite adhibendi. 6. De lingua latina anno tertio. Posteaquam tirones ampla verborum supellectile pe- biennium instructi, plenatnque regularum cognitionem sunt consecuti, facile hoc anno ad pror positum latinitatis gradum pervenient. Hoc anno tertio Magistri curae generatim in eo versabuntur, ut adolescentes 1) Collectam verborum copiam memoria retineant 2) Grammaticam penitus comprehendant. 2) Propositam sermonis facultatem, cujus fundamenta jam posita sunt, plene consequantur. Quod ad retinendam vocum copiam attinet, certissimum est contra oblivionem remedium crebra repetitio: quem in finem pronum, maximeque usitatum adminiculum esset, ut pueri syllabum vocibulorum anno superiori memoriae mandatum repetere, ac scholarum tempore e memoria reddere jubeantur. Repetitiones contra, de quibus hic sermo est, accuratas rerum perscrutationes exigunt, ac proinde horis scholae destinatis, L-ic erunt instituendae, ut quae repetita sunt, altas in mente radices agant. Nimirum jam supra, cum de recta scribendi ratione ageretur, dictum est. Magistro omnem adhibendam esse diligentiam, ut juventutem in eadem sedulo perpoliat; quem in finem in chartam conjectas puerorum cogitationes, atque ah Iisdem elaboratas, solertissime revidebit, idque in cujusvis praesentia. Ne autem interea reliqui otiose desideant, occupandi erunt exercitiorum, quae anno superiore in linguam nativam transfuderunt, denuo in latinam traductione, cui exercitatione cum tempus scholarum sufficiat, prohibendi erunt libellos, unde dicta illa exercitia depromta fuerunt, secum ad ferre, et cohortandi, ui domi iisdem volutandis, seque hoc pacto ad traductionem praeparandis assvescant, et cum voces omnes in indice libelli propositi comprehensae hisce exercitiis intextae sint, in aperto est, hujusmodi repetitionum fructus esse haud mediocres, cum non vocabula modo nuda in memoriam hoc pacto revocentur, sed etiam rectus eorundem usus atque applicatio menti infigatur. Verum si traductiones singulorum hac ratione excutiendae sint, fortasse plus aequo temporis detrahi praestitutis scholarum horis videri possit, maxime cum juventus est numerosior: expediret equidem hunc laborem seorsim cum singulis suscipere; at id non erit absolute necessarium ; nimirum haec exercitia ita debent esse comparata, ut breviculis constent periodis, ac sententiis, e quibus Magister unum aliquod in manus sumet, partes singulas voce clara leget, ac si error occurrat afiquis eo dissimulato, jubebit aliquot pueros e suis ipsorum traductionibus eundem paragraphum clare legere, ut animadvertat, an alii quoque in eundem errorem impegerint, et sic demum e Grammaticae legibus cuncta castigabit; quod si tempus admittat, consultum erit exercitationem hanc cum pluribus susc:pere, praecipuam semper tardiorem habendo rationem. Quod ad alterum caput, Grammaticam scilicet condiscendam attinet, vehementer proderit, si statim anni principio tota ejusdem structura una cum omnibus distributionibus, partitionibus, regulis, et exceptionibus in tabula quapiam exarata publice proponatur, diligenter explicetur, adductisque exemplis quam plurimis, usus omnium accurate illustretur, ac pueri solertissime pertententur, utrum libelli sui vim atque structuram plene comprehendat: qua quidem re id consequentur, ut ex obortis difficultatibus longe facilius sese explicent. Instituendis repetitionibus sufficiet summa capita regularum et exceptionum recolere, praesertim si tam in recognoscendis exercitiis, quam in autoribus, de qu bus erit, infra s-rmo, explanandis arripiatur occasio leges Grammaticae identidem recolendi. Restat tertium caput de procuranda facultate recte scribendi ac loquendi. Iam supra commendatum est, ut adolescentes altero secundi anni semestri sermone latino inter se uti sensim assvescant : hoc tertio anno majore longe cura ad hanc rem excitandi, imo etiam cogendi erunt, reique hujus occasio iisdem a Magistro assidue suppeditanda : hunc in finem 1) Institutiones omnes latina lingua hoc anno proponantur ; cumque evenire possit, ut ea, quae explicata sunt, non quivis continuo comprehenderit, potestas erit facienda adhuc scholarum tempore, vel postea Magistrum interrogandi, ut sic male intellecta, vel dubia enodentur, quod quidem Magister perlibenter faciet, ardoremque discipulorum publice commendabit. Et quoniam comparata jam verborum copia, recteque perspectis linguae regulis non erit arduum adolescentibus probatos latinitatis autores intelligere, necesse est, ut statim sub initium anni tertii 2) Ad eos volutandas adstringantur.