Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története

35 scripturae, cerrigendisque accurate erroribus. Cum anno secundo privata domi scribendi exer­citia initium capient, scripturae hebdomade quavis semel in scholis recognoscentur. Orthogra­phiae autem tam latinae, quam vernaculae, et Germanicae cum primo et secundo, tum prae­sertim tertio anno, dum brevium argumentorum lucubrationes inchoabuntur, omni cura, atque diligentia habenda erit ratio. 3. De Arithmetica. Anno primo adolescentes tam in usu integrorum numerorum quatuor specierum, quam in tractatione numerorum fractorum sedulo exerceantur. Anno altero in regula aurea, proportionibus, progressionibus, inque operationibus hinc pendentibus, quarum in vita communi amplissimus est usus erudiantur propositis exemplis facilioribus; ut demum tertio anno ea omnia, quae prioribus didicerunt, ad multiplices casus, in vita humana pro varie­tate statuum, fortunarum, et conditionum occurentes applicare condiscant, qua in re ad omnes pene superius recensitas classes respiciendum erit. Studio huic scholarum triennio binae quot hebdomadis dicabantur horae ; pro majori vero discentium aeque ac docentium adjumento, normaque ubivis aequabili conservanda, ne- cesse erit conscribere libellum instituto huic consentaneum, qui non regulas solum pro more et exempla, sed etiam accuratas definitiones, ac inde erutas regularum demonstrationes com­plectatur; libello huic inferenda erit 1) Descriptio omnis generis monetarum, quae seu in Caesareis Regiis Provinciis, seu in exteris ditionibus, illis praecipue, quibuscum commercium nobis intercedit, cursum habent. 2) Explicatio omnium ponderum, quae tum apud nos, tum in illis ditionibus, quae nobiscum negotiationem aliquam exercent, in usu sunt posita ; denique 3) Syllabus, et proportiones mensurarum, quae apud varias nationes vigent. 4. De lingua latina anno primo. Praecipua in schidis Grammaticis impendatur cura, ut 1) Juventus copiam quantam maximam potest vocum latinarum memoriae imprimat. Cui asse­quendo necesse esse videtur, ut quamprimum adolescentes studiis applicantur, primitiva linguae latinae vocabula primo anno condiscant, repetantque frequentius, ut hoc pacto memoriae altius infigantur. Hoc autem ipsum facilius poterit obtineri, si Magister assignatum vocabulorum condi­scendorum pensum quempiam e discipulis ante et post meridiem elata voce legere jusserit : si pronunciationem erroneam publice correxerit: si non sensurn modo ac vim eorum vocabu - lorum, quae fortassis etiam in lingua nativa iis incognita sunt, explanaverit, verum etiam in alias occurrentes voces ejusmodi fecerit animadversiones, quae attentionem puerorum excitare possint. E primitivis hisce vocabulis erunt contexenda argumenta brevicula pueris analytice e norma regularum explicanda, ac in sermonem vernaculum traducenda : paragraphus quisque lamdiu erit, repetendus, dum constet materiam subjectam a plerisque esse comprehensam. Deinde argumenta hunc in modum explicita domi ab unoquoque in chartam erunt conjicienda, proximo quoque tempore in scholis relegenda ut simul in Calligraphia exerceantur. Quemadmodum autem hac via teneris mentibus plurima vocabula imprimentur, ita si­mul conandum est, ut eadam opera 2) Regulae latinitatis clare ad distincte proponantur. Ut autem easdem plene assequantur tirones, jam supra annotatum est, rudimenta lin­guae sermone vernaculo conscripta, iis in separato libello porrigenda esse, tum ut jam in ver­naculis scholis ulteriori institutioni praeparentur ; tum ut ad latinas translati propria quoque industria proficere, et Magistri explanationem plenius intelligere, ac retinere possint. Hinc in usum anni primi literarii spectata etiam necessaria praeparatione in ludis ver­naculis praeter ante memoratum argumentorum e vocabulis primitivis contextum libellum pe­culiaris insuper concinnandus erit, cujus ope varietates partium oration's tam ratione sui, quam comparate ad invicem pueri adminiculo regularum generalium, et particularium condi­scere possint, quin memoria illorum obruatur: id quod facile eonsequentur, si in schidis elata voce omnia legantur, et earum praecipuae pro exercitio memoriae assignentur, adjuncta ubique Magistri explanatione : si primitiva diligenter repetantur, et analysis praelectorum argumento­rum non negligatur. Posteaquam adolescentes hac via condidicerunt vocabula, ipsasque latinitatis leges, cu­randum erit 3) Ut facilem scribendi, legendique modum consequantur. Nemo, qui linguae la­tinae conditiones perspectas habet, a primi anni studiosis hanc in loquendo perfectionem de­siderabit, quae sequentium annorum fructus esse debebit; juvenes enim ne adigendi quidem erunt ad loquendum anno primo, cum eos in tanta rarum, quae se offert, multitudine verba deficiant, jureque metuendum sit, ne praecoce hac diligentia errores, ac barbariem condiscant. 5. De lingua latina anno secundo. Hoc etiam anno praecipuum locum obtinent super memorata bina capita, ut videlicet verborum copia acquiratur, et regulae menti imprimantur. Posteaquam tirones id, quod proposita methodo facile eonsequentur, e libello sibi tra­dito primitiva linguae latinae didicerunt, repetendo memoriae impresserunt, atque eorundem usum crebra exercitatione sibi familiarem reddiderunt, nullam patientur difficultatem, ut acce­3*

Next

/
Thumbnails
Contents