Református Kollégium, Marosvásárhely, 1894. Az iskola múltja

84 Argumentari quisquis vis, discito graece. Scire mathematicam quisquis vis, * * Artibus et medicis qui captus „ „ Morbis nam cunctis sunt indita nomina graeca. Argolicum nomen cunctis liquet esse figuris. Artes ingenuae grajo sermone loquuntur, Non alio: quibus haud nomen dat lingva latina. Ad summum doctis debentur singula graecis. Haec quam veredicta protulerit Magnus ille vir, iis judicandum relinquo, qui vel primis (ut aiunt) labiis eam delibarunt. Expulsis et re­lectis (inquam, ut ad superiora regrediar) illis, qui nitore, puritate elegantia et ornatu latini sermonis resplendent, quique lectores suos jucunditate styli delectarent, desiderium amplius legendi, continuo­que manibus terendi ipsorum animis instillarent, inspirarent: necesse fuit, ut subreperet barbaries eaque dominationem teneret in ingenia et sermones juvenum ac puerorum. Nunc tamen videmus eos ex illis barbariei tenebris emersisse ac caput oxtulisse, suumque decorem, dignitatem, honorem recuperasse, simulque membra scholae eum sortita esse ordinem, quem classibus supra inclusimus, quamvis non sine summis et indefessis laboribus ac sudoribus clarissimi vir. domini Joannis Ts. Apatzai, theol, doctr. et profess, in illustr Collegio Claud, nec non collegae eius clar. viri Andreae Portshalmii, praeceptorum meorum de me optime meritorum. Sed de ordine societatis scholasticae et occasione illius etiam de lingvis, quä latina, quä graeca satis, ut audivistis, dictum esse existimo. Oratio jam me trahit ad deducenda et indicanda etiam munia membrorum classica!ium supra dictorum scholae ordinum. Imprimis autem ex iis sese offert ordo docentium , quibus ex officio primum incumbit, ut pigritia abjecta atque sepulta, solertia ac strenuitate muniant se, qui possint fideliter suae institutioni com­missos promovere in artibus et morum integritate, cognoscendo uniuscujusque indolem et ingenium seque iis conformare, mentesque eorum non secus efformare literis, atque parentes filiorum corpora efficiant. Haec utem omnia non terroribus, minis, verberibus crude­lissimis exsequi eos oportet et decet, quibus tantum abest ut pue­rorum animi amplexarentur studia, ut potius procul abhorrere ab iis incipiant, deterriti intempestivis commiserationibus et plagis im-

Next

/
Thumbnails
Contents