Református Kollégium, Marosvásárhely, 1882

Argumentari quisquis vis, discito graece. Scire mathematicam quisquis vis, „ „ Artibus et medicis qui captus „ „ Morbis nam eunctis sunt indita nomina graeca. Argolicum nőmén cunctis liquet esse figuris. Artes ingenuae grajo sermone loquuntur, Nőd alio: quibus haud noraen dat lingva latina. Ad summum doctis debentur singula graecis. Haecquam veredictaprotulerit Magnus ille vir, iis judicandum relinquo, qui vei primís (ut aiunt) labiis eam delibarunt. Expulsis et nec- lectis (inquam, ut ad superiora regrediar) illis, qui nitore, puritate elegantiá et ornatu latini sermonis resplendent, quique lectores suos jucunditate styli delectarent, desiderium amplius legendi, continuo- que manibus terendi ipsorum animis instillarent, inspirarent: necesse fűit, ut subreperet barbaries eaque dominationem teneret in ingenia et sermones juvenum ac puerorum. Nunc tarnen videmus eos ex illis barbariei tenebris emersisse ac caput oxtulisse, suumque decorem, dignitatem, honorem recuperasse, simulque membra scholae eum sortita esse ordinem, quem classibus supra inclusimus, quamvis non sine summis et iudefessis laboribus ac sudoribus clarissimi vir. domini Joannis Ts. Apatzai, theol, doctr. et profess. in illustr Collegio Claud. nec non collegae eius dar. viri Andreae Portshalmii, praeceptorum meorum de me optime meri tor um. Séd de ordine soeietatis scholasticae et occasione illius etiam de lingvis, quä latinä, quä graecä satis, ut audivistis, dictum esse existimo. Oratio jam me trabit ad deducenda et indicanda etiam munia membrorum classicalium supra dictorum scholae ordinum. Imprimis autem ex iis sese ofFert ordo docentiura , quibus ex officio primum incumbit, ut pigritiä abjectä atque sepultä, solertiä ac strenuitate muniant se, qui possint fideliter suae institutioni com- missos promovere in artibus et morum integritate, cognoscendo uniuscujusque indolem et ingenium seque iis conformare, mentesque eorum non secus efformare literis, atque parentes filiorum Corpora efficiant. Haec ütem omnia non terroribus, minis, verberibus crude- lissimis exsequi eos oportet et decet, quibus tantum abest ut pue­rorum animi amplexarentur studia, ut potius procul abhorrere ab iis incipiant, deterriti intempestivis commiseratiouibus et plagis im­84

Next

/
Thumbnails
Contents