Református Kollégium, Marosvásárhely, 1882

82 :-----­aures, óra alio detorqueatis. Atque adeo in mentes vestras influere, conatusque meos in favorem vestrum insiuuare, fas mihi haudqua- quam sit. Interim tarnen velim, nolim, eam me oportet deligere atque ingredi partém, quae maximé mea interest, quaeque plus in se eon- plectitur utilitatis, et in quam vestros animos magis inclinari con- spicio, nimirium ut dicendi provinciám suscipiam, ut animo parta conclusa proferam, declaremve qui menti inhaerent sensus, qua voluntatis sententiá ducor ? Quare modo attendite ac paulisper mentes vestras a curis solicitudinibusque abstractas in me convertite, pro virili iuvate, infirmitative succurrite meae, lubens vestro indulgebo voto, ut quo magis vestrum erga scholam restaurandam, erigendam inflammem animum, breviter de scholae in genere naturít disseram. Séd piacet ante definire, quid sit schola, quam in latiorem se diffundat oratio mea, spatium ut intelligatur, quid sit id, quo de sermo habetur, atque liquido perspiciatur a ratione susceptam hanc esse dissertationem, maximé verő ut rei tractandae convenienter attemperatus et ordinatus refulgeat sermonis nitor, faciliusve id, quod enitor ac contendo, assequar. Schola itaque est societas docentium et discentium artes hu- manae vitae perquam utiles. Quae societas designat certum virorum, iuvenum, puerorum ordinem; qui ordo includit mutuain personarum a se invicem dependentiam. Unde non difficulter colligere licet cui- libet, me non intelligere per scholam locum proprie ac praecipue societati jam statim praefatae deputatum, assigcatum, verum ipsam- met congrúam societatis ordinationem, quamvis ea semper inserat et implicet secum etiam loci aptitudinem , aut saltem debeat implicare atque invehere, importáré. Haec autem congrua ordinatio societatis maximá ex parte consistit in distributione, separatione ac distin- ctione juvenum, puerorum ratione profectus in classes certas, quae ubi desunt, ibi procul omni dubio non satis probe consulitur eorum studiis. Nec enim tanta in ipsos redundat utilitatis copia , quanta ex observatione classium certíi exsurgere sólet. Hae sunt enim, quibus ad alacritatem, industriam persaepe invitantur pueri, atque ex somno socordiae experge fiunt; his eriguntur in spem majoris reconditio- risque eruditionis adeo, ut ex hoc sensu tam veri fiunt illi triti versus, quamque verissimi:

Next

/
Thumbnails
Contents