Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)
ancillas contagiosa pestis nobis praecipuit. Bendlinus meus heri, hóra 9. submersus, in aquis suffocatus, decessit raiser: reliqua domus, protectione divina salva est. Quia vero in hac nutante vita, nihil iucundius mutuo colloquio, et amica eorum, quorum cor unum, et anima una est, conversatione beatius nihil est, cum mihi per imbecillitatem non liceat, tu viribus vegetior, fideli tua industria defectum hunc suppleas, et effice, ut nos invicem coram salutemus. Optimus senex, dominus Joannes Brédi de Solt, ecclesiae kajáriensis ridelis minister, e numero et consortio mortalium. ipso die nativitatis Christi, exemptus est. De visitatione ecclesiarum, si una esse possemus, aliquid esset decernendum: nunquam magis necessario et magis idoneo tempore posset institui, quam hoc tempore. Unum hoc a te peto, ut perlecto hoc scripto, me quam citissime et studiosissime certiorem facias de tuo animo, au velis, et an possis ad nos descendere. Conservet te Deus salvum et incolumem diutissime, nobis, et ecclesiae suae, cum tuis deliciis et fideli auditorum coetu. Amen. Dominum Krakainum, dominum capitaneum, dominum Nicolaum Lengyel et reliquos de nobis fraterne sentientes, salutes nomine nostro; coniugis nomine gratissimam domum tuam. Datum Veszpremii. Die Epiphania Domini 1622. Amantissimus tui parens Stephanus Pathainus. Kívül: Beverendő ac summae eruditioni laude celebri viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro etc. 11. Szenczi Csene Péter felsődunamelléki ref. püspök Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Salutem et prosperitatem a Deo patre et dominó nostro Jesu Christo precor tibi tuisque, affinis venerande, animitusque dilecte! Felinam pellem, prout in praesentia tua petieras, non a Dalmatis, qui licet habuerunt, non tarnen elegantes, sed ab amico, huius loci milite, emi ílorenis hungaricis 4. et denariis 50. ita, ut polturas minores duas dederim ei pro novem hungaricis, siculi hic aestimatur. Levioris emere poteram a Dalmatis, sed non ita bonas et tersas. Tu accipe et utere, sique occa sio commoda tibi oblata fuerit, praetium scio remittes. De chirothecis nihil efficere potui: ille enim iuvenis, qui tales Egyháztörténeti Adattár. 4