Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
87 fecit sermonem de virtute ad populum Romanum. Dedisti, ut opinor, verba fortun e [II p 3,9] et cetera. Proverbium est, quod solet adulatoribus obici, cum obicitur alicui: verba mihi dedisti. Quasi adulatorie locutus mihi. Visne igitur cum fortuna calculum, 5 id est computationem bonorum et malorum poner e et cetera. An tu in hanc vite scena m [II p 3,12] et cetera. Scena locus, in quo comedia recitatur. Qua recitata locus vacat ad nichil aluid ptilis. Ad huius similitudinem vita hominis dicitur scena, quo defuncto non contingit eum redire. Ullamne humanis rebus inesse 10 constantiam reri s etcetera. Loco communi disputât, quia nulla constantia manendi in rebus humanis est. Cum enim homines non debeant rebus humanis constantiam, sed morte separantur ab eis, consequens est, ut res humane nullam debeant hominibus constantiam,sed mutatione et transitu separantur ab eis [... ] ut polo Phebi quad15 rigi s [ II m 3,1] et cetera. Dixit, quia fortuna subitis dominatur, et hoc probat parabolis rerum naturalium. Prima parabola est de Lucifero, qui ante auroram surgens propriam effundit claritatem, surgente vero sole, cuius claritas est efficacior, incipit pallescere. Fulget homo in prosper is, fortuna vero mutante vultum pallet in 20 adversis. Littera sic legitur. Cum stella, id est Lucifer ceperit in primo ortu suo splendere polo, pallet quadrigis Phebi supervenientis hebetat a in splendor e, et hoc fit flam mi s Phebi surgentis prementibus albentes vultu s stelle, id est Luciferi. Alia parabola est de Zephiro, qui in vere producit rosas de spinis, 25 superveniente vero Austro spine expoliantur rosis; eiusdem siquidem rei similitudo est. Lenis enim Zephirus lenis fortuna est, nebulosus Auster aspera fortuna est, rose vero opes et dignitates. Tertia parabola est de mari, quod sine vento est serenum, fiante vero Aquilone fit turbidum et inquietum; eiusdem rei si30 militudo est, id est prospéré et adverse fortune. Rara si constat [II m3,13] et cetera. Concludit propositum ex similibus. Postea confirmât loco communi. Constat etarnaque lege sancitum est [II m 3,17] et cetera. 1 de virtute] supra lin. add. 1 populum| post hoc "sermo" lin.del. 4 adulatorie] adulatori 7 recitatur] corr. ex "recitantur"