Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
83 utrum cognoscat omnium rerum finem. Ipse vero se per oblivionem ignorare fatetur. Hanc igitur ignorantiam aliam esse causam sentit consolator, per quam infirmus ab ordine rationis recessit. Atqui scis unde cuncta processerunt . [I p 6,11] Quarta interrogatio 5 est, utrum sciat, quid sit omnium rerum principium. Ipse vero fatetur se scire. Sed hoc quoque respondeas veli m [I p 6,14] et cetera. Quinta interrogatio est, utrum sciat, quid sit homo, ipse vero fatetur se scire, quid sit homo secundum naturam diffinitionis, sed ignorare, quid sit secundum dignitatem nature. Hec siqui10 dem ignorantia dignitatis nature humane tertia causa est, per quam sentit consolator infirmum ab ordine rationis recessisse. Quare [I p 6,17] rectissime et cetera. Concludit propositum, preter quod fecerat inquisitiones supradictas. Collegit enim très, quibus infirmus iste laborat, ignorantias. Dixit enim se ignorare finem 15 omnium rerum et gubernacula mundi et humane nature dignitatem. Ex his nimirum perpendit très ipsius errores, perpendit etiam, quibus modis ab erroribus illis liberari possit. Nam quoniam exulem t e [I p 6,18] et cetera. Enumerat errores, in quos infirmus iste per ignorantias supradictas inciderat. Ex ilia etenim 20 ignorantia, qua oblitus est se inmagines // Dei esse et quia inmago Dei est, se patrie celestis civem esse, in hunc cecidit error em, quo putat in hoc mundo se patriam habuisse et in ea se felicem fuisse. Qui vero finem omnium rerum ignorât, per hoc putat superbos, fortunatos, potentes et felices esse, quia vero, 25 quibus gubernaculis Deus mundum regat, ignorât, per hoc putat ^ facta hominum et quecunque circa homines fiunt, non ex divina ordinatione procedere. Hos siquidem errores in hoc loco enumerat et qualiter singuli ex singulis ignorantiis émanant, rationabiliter distinguit. [Njubibus atri s [I m 7,1] et cetera. Demon30 stravit consolator iste, in quibus errat infirmus iste, quern suscipit in curam. In hoc autem metro hortatur eum, ut naturales corrigat affeetiones, que per falsas opiniones mentem eius in mundum inclinaverunt. Hoc autem necessarium esse quibusdam parabolis inductis demonstrat. Ait ergo: Nubibus atri s et cetera. Hec pri35 ma parabola est de sideribus, que natur aliter clara sunt et quo18 errores in quos| suprascr. 20 h 22B 21 civeml civvem 23 finem] corr. ex "fenem" 33 quibusdam | sillaba "dam" suprascr.