Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
60 tatem ad cognoscendam facie m, id est virtutem et efficaciam sapientie meditalam. Qualiter ergo sapientiam recognoscat, ipsémét exponit dicens: Itaque ubi in earn oculo s et cetera. [ I p 3,2) Quasi: recipiens potestatem iudicandi de inferioribus et eternis, 5 respicio Filosophia m quondam nutricem mea m. Qualiter autem eum nutriverit, ostendit dicens: in cuius laribu s et cetera. Lares sapientie scole sunt sapientum magistrorum. Quorum quidam recte docent et recte vivunt, quidam recte docent et non recte vivunt, quidam nec recte vivunt, nec recte docent. Omnes tamen isti 10 nutrices eorum sunt, quos docent. Unde etiam in Evvangelio nomine feminino appellantur, ubi dicitur: In nocte illa erunt due molentes in pistrino. Pistrinum enim scola est, in qua tam de humanis, quam de divinis seu recte seu non recte rationes redduntur. Due ergo molentes in pistrino due nutrices sunt, quarum una bene 15 docet et bene vivit, que quidem merito bone doctrine et vite assumenda est ad vitam, alia vero maie docet et maie vivit, que relinquenda est ad damnationem. Que vero recte docet et maie vi// vit, si penituerit, assumetur, si non penituerit, relinquetur. In laribus ergo se nutritum esse ostendit. De quo quidem nutri20 mento plenius locuta fuerat sapientia prius, ubi dixerat: Tune inquit ille es, qui nostro quondam lacté nutritus, nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras ? [I p 2,2] Et qui d, inquam, tu in exilii nostri solitudine s et cetera. [ I p 3,3] Infirmus hic sapientiam videns et cognoscens interrogat, non quia 25 ignoret adventus sui causam, sed ut hac interrogatione cognoscere faciat ignorantes. Ait ergo: ut qui d id est qua de causa venisti in has solitudines nostri exilii et cetera. Exilium est vita mortalis et non sic mortalis, qualiter ante peccatum vita hominis mortalis fuit, id est moriendi aptitudine et potestate, sed aliter 30 mortalis, qualiter post peccatum facta est mortalis, id est necessitate moriendi. Solitudines autem huius vite sunt deserta quedam, quibus mentes hominum peccatis suis exigentibus a divina sapientia deseruntur in feras opiniones et in illas, que inde secuntur mentium illusiones. Unde autem descenderit in has solitudines, 35 determinat dicens: superno cardine delapsa . Notandum enim est, 5 eum] earn 19 ostendit] sequitur 12 Luc. 17,34: "Due erunt littera "o" molentes in unum." 25 sed] post hoc 15 vivit] vivunt littera "h" expunct. 18 // 14A 32 a] ad