Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)
Descriptiones codicum
K 461 199 Possessor: Salisburgum, Can. Reg. S. Augustini. - Comes Josephus Teleki donavit Academiae Scientiarum Hungaricae anno 1841. (Akad. Ért. 1840-44. 59. - RAL Acta conciliorum minorum die 3. Mai ann. 1841. Codex noster erronee missale saec. Xni. hic occurrit, sed identitás sine dubio exhibetur, quoniam codex alius "in membrana foliis exaratus, coloratus ornatusque litteris initialibus aureis" in collectione nullus invenitur. ) Annotationes: Originem Salisburgiensem indicant in Kalendario: Rupertus, et eius octava translatioque, omnia litteris rubris significata, dies Virgilii et eius translatio, utraque litteris rubris significata, praeterea eiusdem octava. Quamquam festa plurima ad ordinem S. Benedicti spectantia inveniuntur, tarnen dies S. Benedicti non litteris rubris significatus. (Saüsbrugi tantum monachi ordinis S. Benedicti atque canonici ordinis S. Augustini vivebant. ) Ad ordinem S. Augustini spectant: festum Augustini litteris rubris significatum, cum octava atque translatio Augustini. Dedicatio monasterii die 24. Sept. invenitur. Ad aetatem codicis defifiendam pertinent: in Kalendario desideratur festum Visitationis B. Mariae Virginis, quod iam ab saeculo exeunte XIV. universe celebrabatur, deest Transfiguratio (ab anno 1457 celebrata) et festum eremitae clari Vincentii Ferreri ordinis S. Augustini (1458). Bibliographia: Radó nr. 53. r v 1. Fol. 1 -6 Kalendarium lanuarius: (5) Severinus - (7) Valentinu s - (8) Erhardus - (9) Iulianus - (10) Paulus pr. erem. - (13) Hilarius, Remigius - (17) Anthonius - (24) Timotheus - (25) Praeiectus - (26) Polycarpus - (29) Valerius - (30) Hildegund [Adelgund] - (31) Virgilius Februarius: (1) Brigitta - (3) Blasius IX. lect. - (4) Agatha - (6) Dorothea, Amandus IX lc. - (9) Apollonia - (10) Scholastica - (17) Donatus - (23) Tecla, Vigilia - (24) Mathaeus [Mathias] - (25) Walpurgis Martius: (3) Chunegunda - (7) Thomas de Aqu. - (17) Gertrud, Patrícius - (18) Creatio seculi - (21) Benedictus IX lc. - (24) Quirinus - (26) Castulus - (27) Rupertus