Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)

Descriptiones codicum

181 K 425 (Signatura vetus: Latin Codex 4° 25.) HIERONYMUS: EPISTOLAE Saec. XV. - mm 245x175 - fol. CXX(121 - 238) (1 - 29^, 3 0 3). Foliatio primitiva numeris Romanis significata usque ad 120 du­rat. - Lineae 27 apparent ad fol. 185, inde 31. - Reclamantibus instructus. Margo inferior foliorum 166, 167, 233-236, angulus inferior folii 237 abscisus est. Fissu­rae: fol. 50, 82, 234. Folia 211-224 erronee compaeta sunt, quae in ordine recto sic consequuntur: 211, 220, 221, 214 - 219, 212, 213, 222 - 224. Scriptura: Gothico-antiqua Scriptor: ignotus. Emendatus ab scriptore et aliis manibus. Rubricatio usque r ad fol. 144 obvenit (tituli litteris rubris exarati, litterarum grandium rubricatio colore flavo adhibito confecta est. ) i* Orn amenta: Fol. 1 : littera initialis dimensionis maioris coloribus pluribus aureoque adhibitis depicta. Praeterea litterae primae minores vel maio­res rubrae et caeruleae occurrunt 100, ex quibus rubrae ornamentis vio­laceis ramorum instar tortuosis sunt decoratae, caeruleae eodem modo, sed colore rubro adhibito. Compactura: Adhibitis tabulis ligneis corio fusco signaculis compaginatoriis impressis praedito obtectis arte renascenti Italica confecta est, resectio aurea compungendo decorata, fibulae primitivae IV cernuntur. Dorsum recenter additum. Possessor: "e[st] Cartusie s[an]cti Laufen] ti j p[ro]pe (?)" - "D. EBM A" monogramma, quod dicitur. - Comes Franciscus Vigyáz ó anno 1904 emit ab domo Perella. Idem testamentaliter legavit Academiae Scientiarum Hungaricae anno 1928 (Vigyázó nr. 858.)

Next

/
Thumbnails
Contents