Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)

Descriptiones codicum

102 K 425 (Signatura vetus: Latin Codex 8° 23.) BREVIÁRIUM ROMANUM AD USUM FRATRUM MINORUM Saec. XV/2. - Italia Membr. - mm 128x91 - fol. I-VI, 449, VII ([6] , 1 - 11 5, 12 - 13 6, 14 - 19 5, 20 21 - 27g, 28 4 > 29 - 41,., 42 - 44 g [1]) - Lineae 30-31. - Foliatio antiqua, sed non contemporanea exstat. - Recla­mante instructus. Scriptura: Gothica textualis Scriptor: ignotus. - Rubricatio obvenit. r Ornamenta: Ferrarae confecta sunt. Fol. 1 in clavo marginali coloribus plu­ribus aureoque adhibitis depicto caprea quiescere et stare videtur, mo­nogrammá IHS, in parte inferiore mediaque armorum insignia apparent, quibus clavus aureus atque corona laurea est circumdata. In littera ini­tiali S. Paulus depictus est. (mm 20 x 25). Litterae initiales figurales, ornamentis marginalibus decoratae coloribus pluribus aureoque adhibi­tis: fol. 196* David (mm 19 x 21); fol. 284* S. Saturninus (mm 15 x 17); r 421 S. Petrus (mm 20 x 21), ibidem in clavo marginali monogramma IHS y exhibetur. Litterae initiales pluribus coloribus aureoque depictae: 23, 42* 121* 145* 153^ 203 V, 206 V, 214* 220* 225 V, 234* 240^ 249* 255* 256* 257* 259* 260* 261* 262* 263^ 265^ 267 V, 268 V, 372* 384* Lit­terae primae caeruleae, quibus ornamenta rubra calamo delineata ad­iunguntur, occorrunt permultae; litterae primae colore violaceo decora­tae exstant. Armorum insignia: indefinitiva. Scutum divisum, cuius in parte superiore nigra, inferiore alba arbor florens radicosa cernitur.

Next

/
Thumbnails
Contents