Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
IV. Ioannis de Utino brevis narratio de regibus Hungariae
I. Sanctus Stephanus primus Rex regni Hungáriáé, regnavit annis 36. Anno Domini 969. Geisa Princeps quartus ab Arpad, qui Pannoniam intravit, divino praemonitus oraculo , genuit Sanctum Stephanum Regem Ungariae, qui a Sancto Adalbcrto Episcopo Bohemorum una cum filio in Strigonio baptisatu3 est. Mortuo autem Geisa anno Domini 995. Sanctus Stephanus coenobium in Monte Pannoniae construxit, et arcliiepiscopatum, alios episcopatus decern, fundavit ; etiam coenobium in Veteri Buda in honorem Sanctorum Petri et Pauli apostolorum aedificare incepit, quod Sanctus Ladislaus postea complcvit. Cui postea Papa coronam egregii opei'is, quam procuravit fieri pro Duce Michca, Polonorum scilicet , Sancto Stcpliano divinitus ammonitus cum cracc ac apostolica bcnedictione destinavit. Postea vero Augusti videlicet Hainrici Piisororcm Kellam in matrimqnio sibi sociavit, ex qua plures genuit filios, sed inter alios unus fuit Sanctus Emericus, cuius memória in bencdictione habetur. Sanctus vero Stephanus post multas trihulationes christianae fidei infidelium migravit ad Dominion, et est sepultus in Alba Regali. H. Petrus I. regnavit annis VI. Pctrus, sororius Sancti Stephani, filius Wilhclmi, fuit frater Sancti Sigismundi Regis Burgundorum clcctus est in regem, quem Petrum Ungari exosum habnerunt. III. Ala, regnat annis 3. — Alium scilicet nomine Aba ex medio eorum anno tertio Petri elegerunt, et anno tertio eiusdem Abae Hainricus Imperátor cum Petro ad regnum potentia mediante descenderunt , anno videlicet 1033, ubi Aba fugiens ab Hungaris est interemptus, et ab Imperatore veniam impetraverunt, et Petrum itcrum susccperunt. Parvo vero