Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

III. Genealogia regum atque ducum Hungariae ab anno 417 usque 1556

68 GENEALÓGIA AC NOMINA REGVJI. Emericus filius Belae tertii , successit patri , et regnavit annis VIII , mensibus septfem, diebus sex; et genuit filium La­dislaum. Obiit anno D. M. CC. quarto. Dicitur esse sepultus in templo Agriensi. Ladislaus tertius filius eiusdcm Emerici, successit in regnum , et regnavit mensibus sex et duobus diebus, decessit sine haerede in fine eiusdcm anni , quo pater eius mortuus est. (In) Alba dicitur esse (sepultus). Andreas secundus filius tertii Belae, successit in reg­num, et regnavit annis XXXIII , et genuit filios Belam, Colo­mannum , Andreám, et filiam sanctam Elizabeth , et hos de prima uxorc ; dc secunda vero uxore, filia videlicet Marchio­nis (Estensis 4) genuit Stephanum patrem Andreac tertii, qui de Venctiis dicitur , quia idem Stephanus ipsum Andreám genucrat ex filia ciusdem civis venetensis. Obiit autem anno M. CC. tricesimo quarto, sepultus in templo Varadiensi. Beta quartus post obitum Andreae secundi patris sui regnavit annis XXXHI, ct mensibus VII, genuitque duos filios, Stephanum et Belam. Huius tempore Tartari totam Hungáriám devastavcrunt. Obiit anno M. CC. septuagesimo, sepultus Strigonii apud fratres ininores. Stephanus quintus filius Belae quarti, successit, et reg­navit annis duobus. Genuit filium Ladislaum et filiam Mariam, quae fuit data in Matrimonium Karolo claudo regi Siciliae, filio Karoli Mngni, e qua genuit Karolum Marcellmn; (qui) quidem Karolus Marccllus Karlobcrtum idest Karolum Rober­tum, quem Hungari vocaverant postea simpliciter Karolum. Obiit autem a. D. M. CO. septuagesimo tertio in insula Budcnsi apud Sorores. Kun Ladislaus sextus, filius Stephani quinti, regnavit annis XVn, et occisus est per quosdam fnmulos suos coma­nos, et decessit sine haerede, in quo deficit semen masculi­num sanctorum Regum. Obiit anno M. CC. nonagesimo. Chya­nadini sepultus esse dicitur. Andreas tertius post suprascriptos reges primus ex parte alienigena , quem Hungari Andreám de Venetiis vocaverant, *) Cod. loco: Esicmis habet: etiam.

Next

/
Thumbnails
Contents