Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

II. Chronicon Hungarorum Posoniense maius

A 52 CHRONICON HVNGARORVM Post multos vero labores et pugnas migravit ex lioe seculo ad Dominum, et sepultus est Polae in civitate Ystriae. Post cuius obitum Sanctus Rex Latizlaus regnavit XIX annis, et tribus mensibus, et tribus diebus. Migravit ad Do­minum MXC. nono Kai. Augusti ; cuius sanctissiinum corpus Waradini devotissime veneratur. Post ipsum regnavit Colomanus, filius Geycha Regis. In cuius temporibus mala sunt multa perpetrata. Ipse enim We­lam, filium Ducis Almus, adhuc infantem, ex quorundam con­silio tractum de matris gremio, excoecavit, ut non sit dignus portare coronam sancti regis. Iste Colomanus fuit episcópus waratbiensis ; sed quia fratres, quos habebat, morte sunt prae­venti, ideo suimno Pontifice cum eo dispensante regnare com­pellitur. Qui ab Hungaris Kunves Calaman appellatur , eo quod libros habebat, in quibus boras canonicas, ut episeopus, persolvebat. Regnavit autem annis XVIII, mensibus sex. Migravit ex hoc seculo anno Domini MCXIIH, cuius corpus Albae quiescit. Oui successit Stephanus filius eius, qui regnavit annis decern, et mortuus est anno Domini MCXXXI, cuius corpus Waradini quiescit. Post ipsum regnavit coeeus Wela. Crevit itaque puer coecus regnante Stepliano, filio Colomani regis, et mortuo ipso coronatur. Et genuit quatuor filios : Geycliam , Latizlaum, Stephanum, et Almum. Cuius uxor, nomine Helena, liabito consilio Regis, illos, quorum consilio fuerat obcoecatus, iuxta Arad erudeliter fecit detruncari. Regnavit igitur ipse Wela coecus IX annis, et mortuus est anno Domini MCXLl., et corpus eius Albae requiescit. Regnavit autem post eura Geycha , filius eius , annis XX., mensibus tribus, et mortuus est, et requiescit Albae Re­gali I8 t). 1 1') Hie librarius memóriám regum Steph. III., Ladislai II. et Steph. IV. incuria praeterivit.

Next

/
Thumbnails
Contents