Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
II. Chronicon Hungarorum Posoniense maius
42 CHRONICON HVNGAROKVM et in septem exercitus sunt divisi ita , ut unusquisquc exercitus unum haberet Capitaneum , unus namque exercitus habuit triginta 13 1) millia virorum arinatorum. Fuerat ex istis Capitaneus ditior et potcntior Arpad, filius Almi, qui Alinus intcrfcctus est m Herdewelue l3 2); non enim potuit Pannoniam intrare. Audientcs autóm Huni de habitatoribus, quod optimus csset Donubii fluvius : accepto itaque consilio miserunt nuncium nomine Kwsyd, tilium Kwnd, ut iret, et totam terram conspiceret , habitatoresque cognosceret. Cumque Kusid 13 3) venisset, et totam terram conspexisset, et sibi placuisset ; deinde venit ad ducem provinciáé, qui regnabat posterius Athilam , voeatum Zatopolug, salutavit eum de suis, et tunc, pro quo venerat, manifestavit. Haec audiens Zatapolug, gavisus est valde, putabat enim illos esse rusticos, ut venirent, et terrain eius colerent, propter quod nuncium delicatuin remisit. Kysid autem de aqua Donubii lagenam implevit, et herbam weriarum ia 4) ponens in utrem 13 5), et de terra nigri sabuli ,3 G) accipiens , ad suos reversus est. Qui omnia peroptima habuerunt. Arpad vero cum suis de aqua Donubii cornu implens , ante omnes Hungaros omnipotentis Dei clementiam rogavit, ut Dominus eis terram in perpetuum concederet. Finitis hiis verbis omnes Hungari clamaverunt : Deus, Deus, Deus ; et ibi inventus est usus, quein modo Hungari observant. Deinde ad praedictum Ducem, eundem remiserunt nuncium, et ei equum album cum sella deaurata et deaurato freno miscrant pro terra sua. Quo viso Dux ille magis gavisus est, putabat, quod pro quadam terra misissent, undo breviter tbcendo Dux . . . ,3 7). '") Codex : ta. '") Cod. habet erronee : hcrdewebe, id est reeentiore ortliographia: erdiielve : regio transsylvana. I3 3) Cod. perperam : Kund. I3 <) Periarum, beriarum — interpretatur cl. Podhradczkyus •— Beu campestrem; beria enim aevi medii scriptoribus locum planum, campestrem significat. Chr. Vienn. habet : pariarum (franco-gallis : prairie). l3 5) Sic Chr. Vienn.; noster : ventre. '") Cod. : salubi. "') Hie loci incuria transscriptoris integra fere pagina omissa