Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
II. Chronicon Hungarorum Posoniense maius
P0S0N1ENSE MAIVS. 23 India dicitur : et post hoc inter meridiem et cursum Don fluvii est desertum immeabile, ubi propter intemperiem aeris illius zonae sunt serpentes diversi generis, ranae ut porci, basiliscus, et plura alia animalia toxicata, tigris et unicornus ibi generantur 2 2). Don grandis fluvius in Citia 2 3) oritur, ab Hungaris Etull nuncupatur, et ibi montes niveos qui Scythiam cingunt, fluvius transcurrit, qui amisso nomine Don vocatur. Circa enim meridiem iuxta ipsum iacet gens Kytanorum et gens Alanorum, tandem in Mare Rotundum cadit tribus ramusculis. Alter quoque fluvius nomine Togata 2 t) valde mágnás nascitur in regno Scythicorum, qui per silvas vádit desertas, paludes et montes niveos, ubi sol nunquam lucet discurrens, tamen tandem intrat in Hyrcaniam, et ibi vergit in Mare Aquilonis. Longitudo quidem Scythiae 2 5) pátere CCC. et sexaginta stadiis extendi perhibetur, latitudo centum nonaginta. Situm enim habét tarn munitum, quod in solo loco uno parvissimo vadum ibi reperitur, propter quod ipsi Scythae mdli imperio nisi etiam Macedonico aliquo tempore subiecti sunt, et pro tanto vocamus eos demptos et exemptos ab omni potestats ; dicimus etiam Dentes, et Dentositates, quia sicut dentes omnia conrodunt et triturant, ita ipsi omnes alias nationes vexant. Unde Romani eos vocdbant flagellum Dei 2 6). Solo tamen dicta Scythia in quibusdam locis satis lata 2 7) esse dicitur, nemoribus, silvis, herbis venustata, diversique generis dives bestiis, et referta; cui de oriente 2 8) vicini sunt Bessi et Cumani albi. ") Habent hunc locum cetera etiam chronica, excepto tamen Kézaio. ") Cod.: Cut Cicia. ") Kiiai, ut vidimus, Togora seribit. Ceteri cum nostro consentiunt. Dubn. tamen lapsu transseriptoris Tagatba babét. ") Cod.: Saritbe. , s) Kizai locum hunc, ceteris chronicis a nobis citatis communem, sic contrahit: „propter quod nec romani Caesares, nec r.i.gnus Alexander, quamvis attentassent, potuerunt in earn introire." ") Chron. Vienn., Bud. et Dubn. cum nostro lata habent : Kiiai, rectius sanc leta (laeta). ") Sic Chron. Vienn., Bud.; noster cum Kiiai : occidente.