Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
I. Leonardi Aretini Attila
14 LKOXAIiOI ARET1NI gem Attilám supinum, ore aperto iacentcm , inundationc sanguinis, qui de naribus effluens os intraverat, interemptum ; puellam quoque eubiculum iuxta sedentem, demisso vultu sub velamine laerymantem. Tunc ministri , vocatis omnibus proceribus et exercitus principibus, ostendunt eis Attilae, sine vulnere, decursu sanguinis corpus praefocati. Illi ergo, ut est mos Hunnorum , crinium parte truncata , faciem Regis profundis replevere vulneribus , ct se lanceolis ct pldebotliomis concidentes, vulnera quae oadavcri rcgio intulerunt, repleverunt, ut praeliator et tantus Rex non femincis lacrimis sed virili sanguine lugetur. Statim ergo in mediis campis preciosa tetendere tentoria , et pallia auro texta geminataque in medio canipo straverunt , in quibus cadaver Regis more regio indutum in aurato feretro positum extulerunt. Mox igitur nobilissinii milites eornm in modum circensium fcretrum ambientes , hos funerarios versus decantabant: „Praecipuus Hunnorum Rex Attila, patre genitus Mandlucho , fortissiinarum gentium Dominus, qui inaudita ante sc potentia solus Scythica et Germauica regna possedit ; nec non utraque Romanae urbis imperia , calcatis civitatibus, terruit, et post, ne reliqua subderentur, placatus , summi Romanorum antistitum annuum vectigal accepit ; dum haec omnia proventu felicitatis gerit, non vulnere hostium , non fraude suorum , sed gcnte incolumi , inter grandia laetus , sine sensu doloris occubuit. Quis ergo dicat liunc cxitum , quern nullus acstimat viudicandum ?" Undo confestim, ergo in noctis ipso crepusculo, corpus lionore, quo dceuit, sepelierunt. Deindc mcnsis appositis , mixtum dolori gaudium faciunt, nam epulas divcrsi apparatus et generis afliucntissimas paravcrunt. Cujus(modi) fercula primo in vasis aureis, sccundo in argenteis, tcrtio in nereis, quarto in ferreis delata sunt: significari autem ex hoc Hunnorum principes voluerunt, haec omnia Regi potentissimo convenire. Deinde arinillas , ct armonim diversa genera, equos, phaleras, diversosque ornatus in medium producentes, noctem totani crapulis, ebrietatibus ac dissolutionibus expenderunt. Ea nocte , qua Attila mortuus est, ut dicunt Jordanus ct Priscus historici , Marcianus Iinpe rator, dum Constantinopolitana degens civitate Romanum gu-