Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
I. Leonardi Aretini Attila
ATTILA. 9 Bleda fratre interfecto , Dacos, Sormatas et Pannonias multis praeliis superavit, collectacpie suarum et earum , quas vicerat, gentium, grandi et innumero apparatu, processit in Scythiam, Regem Scytliarum sibi tributarium reddidit. Apud quem invenit gladium Mártis, qui fingitur dcus fuisse bellorum, coque truculentus bellator Scytbas perdomuit, et aput eos regnasse perhibetur. Cuius gladii muncre gratulatus, ut erat magnanimus, quasi sibi totius orbis offerretur iinpcrium, Mártis gladium pro se, quocumque iter arripuisset, ferens. V. Aquilone iam magna parte domito, ut Romanos opprimeret, ad partes Italiae festinus conscendit. Cumque Thracias a Pannoniis veniens et omne Illyricum depopulatus esset, Aquileiam, quae Venetiarum metropolis est, sibi rcbcllem neque obsequentem invenit. Ubi et, ut earn in deditionem acciperet, castra metatus est. Erat autem et ibi, et in finitimis civitatibus Romanorum praesidium ab Valentiniano Tlieodosioque transmission, quo ab ingressu Italiae, quantum fieri 2 2) poterat, Attila viribus arceretur. Attila tamen saepe et saepius Aquilegienses et civitates finitimas per suos legatos alloquitur, ne sibi Romám aggredi intendentem molesti essent. Nichil profecit, cum eis immunitatem et fidem polliceretur. Et si prospera, si Deo propitio gradienti contingerent, eas civitates facturas, quae ipsa Roma fecisset. Teruisium, cum auctorc Helmando antistite, item Verona Diaderico tradente Attiláé partibus se dederat. Cum Altinum civitas Opitergiumque et Cenetense pulcherrimum oppidum quoque Tervisiensibus quandoque infesta fuerant, dirutae sunt, Vicencia, itemque Patavium inmanentibus adhuc aput Aquileiam castris, ubi et Utinum oppidum, inira quadam imal| 7ginatione construxit. Cumque diu civitatcm Aquilegiam obsedisset, et earn capere non posset, his, qui intra erant, fortissimo resistentibus, sui et milites et exercitus omnisque gens murmurare ceperant, ut tandem fatigatus ab obsidione recederet. Attila autem, cum murmur militum vulgique sensisset, et anxius deliberare cepisset, firmaretne in dies castra an tolleret ? cum paucis ex militibus electis ") Cod. habet : fieret.