Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
VII. Martini archidiaconi de Zagrab iudicium de cometa anno 1468
142 MARTINI ARCIIIDIACONI accident hominibus , in quorum nativitatibus Ioea necessaria, vel loca in quibus luminaria sunt, et loca angulorum sunt loca rerum , quae sunt occasioned accidentiunj generaiium , loca eclipsium vel eis opposita. IIoc autcin tunc erit gravius et ad praecavendum difticillimum , cum ipsae cacdcm partes locorum eclipsium erunt partes locorum unius luminaris. Haec ille. Et quidquid in hoc loco Ptolomaeus loquitur de eclipsibus, hoc etiam do comctis intelligere debemus, prout ipse Ptolomaeus Met. ult. capite 9. Et Hali commentator ibidem, quoniam cometes ita bene sunt oocasio accidentium generaiium sic ut eclipses ; item quod cometes in signo potentissimo, videlicet in Leone inflammatus est, poto.ntissimis minatur, et circa Iovem , qui secundum Hermetem inagnorum hominum et iudicum est significator, is et accidentia in his fortius apparebunt. Dc Paulo Papa Secundo. Suppositis ergo his tainquam pro funJamentis sequontium, dico quod Sancto Domino nostro Paulo Papae Secundo hic cometes minatur mortem, aut saltern infirmitatem satuminam, vel in regimine periculum. Patet primo, quod apparitio cometis fuit circa Iovem principalcm, dominum supernalium ; secundo quod cometes apparuit in domo dccima electionis ipsius ; tertio quod Sol tempore apparitionis ipsius cometis fuit in signo in quo et erat tempore coronationis Sanctitatis Suae ; quarto quod cometes apparuit in signo ascendente geniturae ipsius ; quinto quod cometis apparuit in signo terrae, cuius Sanctitas Suadominus existit, videlicet Ytaliac, et praesertim urbis Romanac, in qua Sanctitas Sua moratur. De imperatore. Invictissimo Roinanorum Imperátori Friderico hic cometes periculum non parum pollicetur. Nam apparuit in signo Leonis , quod secundum Homcrum Imperatorem aspicit Romanorum. Item quod signum Leonis aspicit Austriam, provinciára quam Maiestas Sua inhabitat, et eius dominus existit.