Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
VI. Laurentii de Monacis história de Carolo II rege Hungariae
116 LAVRENTII DE MONACIS tura, te regiam virginem in tanto natam ct veneratam fastigio, in adhuc crescentibus annis sinistrae et indignae sortis acerbitatem senili et invieto animo tolerasse; intcrque tot acstus civiles, bellorum strepitus, clandestinas insidias, simultates latentes, odia aperta, insolentissimos mores, rerumque discrimina, saevientis malignitatcm superasse fortunae. Non omnes tamen istae tuae sunt laudes; detrahit partem neeessitas, amici et lideles tecum communicant. Ast ilium tuum supra aetatem et excelsura, et gloriosmn conceptum, et hanc insignem et admirabilem giatitudinem, quae duo a solius animi tui stupenda virtute proveniunt, ampliori laude omnis aevi memória celebrabit. Sane Maiestatem Tuam non lateat, quod in Italia, et praesertim apud Etruscos, late ferebatur, Carolum Regem Apuliae, ab ambitione Pannoniéi culminis rcmotissimum, nil tale meditantem, ad sceptrum Hungáriáé per Te, et serenissimam genitricem tuam sponte vocatum, et solicitatuni, insontem, et proditum ab re, vestris fuisse circumventum insidiis, et vitali lumine spoliatum. Ego autem in Ilungaria residens pro mea republica, tempore quo te sacrilegis bostilium servorum manibus intercepta, regnum tuum cruentis regnicolaruin disceptationibus flagrabat bellorum incendiis, oppositum inveni, dum rei veritatem a fidedignis de industria curiosissime inquisissem. Aegre igitur patiens, in tam dissona et iniqua huius reciprocatione negotii, excusari iniuriam, et innocentiam criminari, dum ad salutem Tui de mandato Veneto saepe repatrior et revertor, invasionem regni Tui et mortem Caroli metrico sermone contexui. Hoc tanti successus hactenus extitit carmen, ut nonnullos eruditissimos viros, Regis eiusdem Caroli zelatores, in contrarium repente mutatis affectibus, in lacrymas pias, tui olim acerbi casus miseratione, compulerit. Transmitto igitur illud Maiestati Tuae, Te, et innocentissimam genitricem, si quid potest, ab infami culpa et procacis vulgi dentibus per secula defensuium. Latiorem históriám mihi a Tua Serenitate commissam, interim, Cbristo dante, soluto sermone conscribam. Datum etc.