Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355
LIBER DE REBVS LVDOVlCI R. H. 105 die crastina cgressus est Komám, est convocans ad so universos barones suos et milites sciscitabatur ab cis : quis eorum vellet in Apulia in persona Regis remanerc, qui omnes rcnnuerunt et se singulatim cxcusarunt. Quod videns Andreas filius Laczk, coram Rcgc sc prostravit diccns : Domine Rex ! rogo amore salutis vestrae et intinii scrvitiorum patris mei et fratrum íneorum; ut me in ista terra rolinquas. Quod Rcxgratantor acceptavit, et ipsum tamquam agnum in medio luporum dercliquit, et cum eo Bartholomacum filium Laurcntii Thoth. Sic igitur Rex cepit ire versus Romam, et venit in earn in octavis beatae virginis, et ibidem reccptus est- cum bonore ; venerunt etiam principcs Romani ante ipsum usque duas leucas, clamantes : viva Rex de Ilungaria ! viva! viva! Intrans autem civitatem , tota civitas conduxit eum usque a«l gradus ecclesiae beati Petri Apostoli, ubi receperunt cum proeessionaliter cum omnibus reliquismagno cumhonore,et intrans ccclesiam transivit per omnia altaria, flectendo genua. Quali autem bonore et revcrentia ibidem fuerit receptus, et qualiter permissus fuerit omni die visitare Weronicam, et quanta donaria ecclesiis omnibus etclaustris tribuerit, || 7 9 superius intueri poterit, qui vult 9). Tandem inde reversus venit in Hungáriám in festo Crisancii et Dariae martyrum , et venit in Budam, ibique receptus est cum exultatione omnium ct laetitia universorum, ex eo quod salvis rebus reversus fuerat et personis. Anno domini millcsimo treccntcsimo quinquagesimo primo, in festo beatorum Gcrvasi et Protasi martyrum, cgressus est Rex de Buda versus Litlnvanos et venit in Cassam in festo nativitatis beati Johannis Baptistae, et inde egressus intravit Craccoviam.et ibi octo diebus repausavit.Tandem venit in Zondomeriam in festo beatae Margarcthae, deinde venit in Liblcn, civitatem in confinibus Lithwanorum, cum omnibus Hungaris et Holonis,ibique Rex Poloniae dominus Kaznierius infirniatus fuit usque ad mortem , et venerunt omnes duces et barones et nobiles, iuramentum (facientes) super sancta Dei evangelia, quod Regem Hungáriáé ex nunc et semper in dominum haberent naturalem et in regem, sic tamen, quod dux Stephanus, •) Locum hunc superius frustra quaesiveris , quod quidem li brum hunc ad nos non integrum pervenisse demonstrat.