Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

100 V. ANONYMl DV UNICENSIS Anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo í gitur, circa festum sancti Micliaelis Archangeli, praedictus Stephanus filius Laczk, princeps militiae, licentiatus a Domino, cum comitiva sibi commissa, in qua erat Johannes filius Nicolai Palatini et Stephanus filius Mich Bani, Demetrius de Doby, Nicolaus filius eiusdem Stephani, et ivit in Apuliam, qui duce omnipotentis Dei angelo Mare Adriaticum sine omni periculo transfretavit. Perveniens autem cum tota Hungarorum militia ad civitatem Fodiam, et volentes habitatores ipsius civitatis Fodiae fidelitatem Lodovico de Tarento et Johannae obser­vare, ipsis Hungaris mami armata resistebant. Antedictus vero Stephanus, dux belli sicut miles strenuus, et audax ut leo, cum suis sociis contra civitatem bellum iniit, et victoria de coelo sibi praestita, inimicos potentcr superavit, et potestati domini Regis Hungáriáé subiugavit, in tantum enim dictam civitatem liumiliavit, quod magis erat accrvus lapidum , quam civitas praemunita. Deinceps enim ceperunt Hungari, adiuvante domino Deo et Stephani astutia, ubique adversariis praevalere et mirabiles victorias exercere in tantum, ut viginti Hungari, vei paulo plus , sexaginta armatos ex inimicis in pugna devin­cerent et sine sua laesione captivarent. Diffusa igitur fama stre­nuitatis Stephani filii Laczk et aliorum Hungarorum, ubique ce­cidit timor eorum super babitantes Apuliam, et usque ad Lo­dovicum et Johannam sceleratissimos liaec magnalia perve­nerunt. Anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo nono Lodovicus de Tarento (et) Johanna excrcitum permaximum contra Stepbanum Vay vodain, ducem militiae Regis Hungáriáé, u'rumque potucrunt, conduxerunt, et ducem Werbernum capi­taneuni soldatorum, qui a domino Rege, dum esset Nea/ 7 C­b poli, tali conditione recesserat, ut nunquam contra ipsum, nec contra populum suum insurgeret, fide se constrinxit. Ipsum igitur Werhernum super suum exercitum capitaneum et ducem belli, contra exercitum Regis Hungáriáé, in civitate Neapolitana sta­tuerunt. Mense igitur Iunii, anno supradicto, exercitus Lodo­vici de Tarento, cum exercitu Regis Hungáriáé, in die com­muni voluntate ad id per ipsos determinato, inter civitatem Neapolitanam et Aversam bellum inientes, crudeliter et sae-

Next

/
Thumbnails
Contents