Szelestei Nagy László: Bél Mátyás kéziratos hagyatékának katalógusa.
Bél Mátyás kéziratos hagyatékáról
109 19. "Vidua ipsa pensionem ab Augusta memorali nuper exhibito expetit, posset ilia ei ad dies vitae ejus resolvi, ea tamen lege, ut continuationem operis Augustae traderet. Haec vero revideri deberet, aliqua addi, suppleri emendarique ." /U.o./ 20. "Domina Beliana nostra misera et egena pensionem ab Augusta vult expetere, Excellentissimusque Comes Nicolaus Pálffy rem eius in Exc. Cancellaria vult commendare. Argumenti loco, ut audio, id vult addere, ut comitatuum reliquorum inclyti Regni Hungáriáé, quos in manus habet, et quatuor in tomis typis evulgatis necdum exhibuit, descriptionem Augusta Domina ab ea accipiat, eosque Augustam in Bibliothecam Palatinam inter codices manuscriptos destituendos curet. Quod quidem consilium mihi quoque probari videtur, alias, si eos suum ad obitum destinavit, metuendum est, ne eadem scripts vel intereant penitus, vel Lipsiam ad Professorem aufferantur, inde in pátriám nunquam redirent. Tibi vero facile erit modum invenire consilium. Excellentissimi Domini Judicis Curiae promovendi, Tuaque commendatione , Augustae Bibliothecae Belianam continuationem, Belianae [viduaej vero ad dies vitae pensionem procurandi. Vidua nogat quidam ex comitatibus necdum typis evulgatis, Vindobonam esse perlatum; tomos vero 4 notitiae etiam existimat, se, inde proxime recepturam esse. Reliqua manuscripts vidua demum divenderet, unde etiam Tuis pro usibus nonnulla posses comparare." Benczúr Kollárhoz írt leveléből, Pozsony, 1763. dec. 27. /U.o. nr. 575./ 21."Quidquid manuscriptorum Beliana possidebat, totum id Excellentissimus Dominus Archiepiscopus Colocensis Rf. 11.37 comparavit. Totus in eo is est, ut Comitatus Notitiae Belianae necdum evulgatos, perlustrandos , revidendos et supplementis locupletandos curet, et proxime cum letterato orbe communicet. Quo quidem in proposito, ut successus felices, ita imprimis viros, inter quos Belianas meditationes vult partiri, qui exspectationi eius et eruditi orbis satisface-