Szelestei Nagy László: Bél Mátyás kéziratos hagyatékának katalógusa.
Függelék II. Miller Jakab Ferdinánd leírása a Batthyány érsek által vásárolt Bél-hagyatékról
213 supererant, Mariti sui Manuscripta erga pretium quinque mille sexcentorum Rhenensium florenorum Excellentissimu s. Illustrissimus. ac Reverendissimus Dominus Josephus e C omitibua de BatthYan. Perpetuus in Németh-U.ivár. Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostolici Maioris Crucis Eques. Inclvtorum Comitatuum Castriferrei quidem Perpetuus. Bachiensis vero itidem Perpetuus ac Supremus Comes. Bccl esiarum canonice unitarum Bachiensis. et Colocensis Arch iEpiscopus. ad Excelsam Tabulam Septem-Viralem Co-Judex. et Assessor. Sacrae Caesareae. et Regio-Apostolicae Maieatatis Actualis Intimus Status Consiliarius . et ad Excel, sum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum Commissi onis ecclesiasticae Praese s. qui me, quum postea ei ab epistolis essem, litterarium hunc Belianum Rerum Hungaricarum thesaurum in ordinem redigere, et accuratum Regestrum sumere iussit. Jucundissimus hie mihi fuit labor, nec puto me adhuc utilius impendere potuisse tempus, quam quod in istis iuvenibilibus meis annis pervolvendis manu-scriptis Belianis Codicibus Posonii, Pestini, et Colocae ab anno 1770 usque 1772 per triennium conservavi. Turn ego habendae plenioris notitiae caussa id cumprimis faciendum jxistimavi, ut in mea Adversaria transcriberem, quidquid in scriniis Belianis olim fuerat, nunc vero in Bibliotheca Josepho-Batthyaniana existit, quam nunc Posonii ad usum Historiophilorum Patriae magnis fatigiis, et impensis Excellentissimus ac Illustrissimus Possessor aggregare occipit, quamve ego sat iam raris, selectis, et numerosis tarn impressis, quam manuscriptis Codicibus totius Pannoniae, Daciae, et Illyrici Antiquitates , Jura, Politicam, Eumariam, Diplomaticam, Históriám item Litterariam, Ecclesiasticam, et Civilem illustrantibus , anno MDCCLXXII in suas Classes primus disposui, necessarioque Librorum Catalogo instruxi. Excerptam itaque ex eo Manuscriptorura seriem cum iis nunc communico, quos Patriae studium tenet.