Varga Imre: A magyarországi protestáns iskolai színjátszás forrásai és irodalma

Református darabok

485 SÁROSPATAK 1651. január 1. [COMENIUS a Panszofista Iskola színjátékairól.] Ad. "Scenicae Actiones commendantur pulchros ob usus" [A margón.] "Actiones scenicas et theatrales, Comoedias praesertim non ignoramus a qvibus­dam e Scholis arceri: retinere tamen eas et ubi nullae sunt introduci, suadent bonae rationes. Primum enim per Actiones id genus qvasi publicas, in Specta­torum Theatro, exercitatur humánum ingenium ad alacritatem potentius, qvam id ullis admonitionibus, aut etiam tota disciplinae vi obtineri qveat. Unde fit, vt Res memorabiles qvaecumqve, facilius memoriae imprimantur ad vivum sic re­praesentatae, qvam auditae tantum aut lectae: faciliusqve sic addiscantur multi Versus et Sententiae integriqve Libri, qvam separata maceratione longe pauciores. Deinde ad ulteriora qvoqve, alia ex aliis appetenda, insigne est Discipulis calcar, qvando aut di' ;entiae laudem, aut negligentiae ignominiam in plurium con­spectu reportandam sibi esse sciunt. Qvin et (tertio) publicum hoc Praecepto­rum, circa sibi commissos diligentiae specimen, ipsis qvoqve Magistris calcar ad­dit, ut suos spectaculo produci suae laudis interesse credant eoqve nihil de sedu­litate remittant. Qvarto, Parentes id pariter oblectat ac ne sumptum poeniteat facit, si filios suos pulchre proficere publiceqve piacere conspiciant. Qvinto pro­deunt se hac ratione excellentiora ingenia cognosciturqve promptius, tum ad qvod potissimum Studium qvisqve natus sit, tum qvinam pauperum prae caeteris promotione digni. Tandem (qvod maximum est et vei solum commendationi Scenae sufficit) qvia Vita hominum (praesertim Ecclesiae, Politiae, Scholisqve destinatorum, qvales vtiqve sunt qvos Schola erudiendos accipit) colloqvendo et agendo transmittenda, compendiose ac jucunde hoc modo, exemplis et aemu­latione, eo manducitur Iuventus, ut varia rerum observare, ad varia ex tempore Respondere, Gestus decenter componere, Vultumqve, manus corpus totum pro re nata moderari, Vocem inflectere ac variare; Verbo, Personam qvamcunqve honeste agere; et in his omnibus subrustico seposito pudore liberi esse, consves­cant." "Respondetur ad objecta 1. De Histrionia probrosa" [A margón.] "Nec obstat, qvod objiciunt qvidam, probrosum apud antiqvos fuisse Histrio­nem facere. Primo enim non per omnia id verum est: cum constet Ciceronem, tantum Virum honoriqve tam ambitiosum cum Roscio histrione amicitiam colu­issae. Deinde, non professionem nos rerum ludicrarum, sed per ludicra haec ad seria (modo aetati huic accomodo) prae exercitationem Comoediarum argu­menta erant levia, nugatoria, impura versusqve saepe spurci, immemorabiles. Ibi Leones, Meretrices, Parasiti, Servi callidi, Adolescentes lascivi et prodigi, aliaqve id genus qvae ignorare praestat, nedűm ut istorum inqvinamentorum personas agere deceat, honestum adolescentem. At nobis desumi possunt Histó­riáé pulchrae et memorabiles (sacrae an profanae, vere gestae an fictae, nihil

Next

/
Thumbnails
Contents