Staud Géza: A magyarországi jezsuita iskolai színjátékok forrásai, I.

A magyarországi jezsuita iskolai színjátékok forrásai

41 JEGYZETEK A FORRÁSOKHOZ 1/ De literis annuis. 25/ Superiores domorum atque Rectores curent ea observare, quae in dies in eorum domibus, collegijsque per nostros Dominus operari dignatur, quaeque ad nostrorum consolationem, ac proximorum aedificationem pertinent, ex quibus seligant optima quaeque, atque in ordi­nem redacta sub finem cuiusque anni ad suum Provincialem mittant. 26/ Provinciales ex omnibus Superiorum localium, atque Rectorum suae Provinciáé, et eorum, qui in missionibus versantur epistolis, reiectis, vei additis ijs, quae vide­buntur, singulis annis mense Januario unas literas annuas conficiant, quas manu ipsorum subscriptas ad Generalem des­tinent. 27/ In his literis tot erunt capita, quot sunt in Provincia domus, collegia, et missiones: recensebunt numerum nostrorum Sacerdotum, Praeceptorum, Scholasticorum, et Coad­jutorum temporalium, item admissorum eo anno in Societatem, et eorum in Domino profectum explicabunt, et an aliquis e vita decesserit. 28/ Agent de ministerijs Societatis erqa proximum, ut de concionibus, lectionibus sacris, doctrina Christiana, exercitijs spiritualibus, visitatione carcerum, et hospitalium, reconciliatione dissidentium, de poenitenti­um frequentia, et de alijs nostri instituti pijs operibus; Item de scholis, et discipulorum numero, et profectu, et de literarijs exercitijs, de bona societatis existimatione: de contradictionibus autem, et persecutionibus, si quae fuerint,

Next

/
Thumbnails
Contents