Staud Géza: A magyarországi jezsuita iskolai színjátékok forrásai, I.

Kollégiumok - VII. Homonna /Homonna/

359 HOMONNA 1641 FABULOSUM MUNDI HONORIS ET GLORIAE DIVINAE DUELLUM F o • Scholae in partibus his unicum contra impias Haereses praesidium nobilitate florent et numero, non parum his autho­ritatis accedit, quod etiam Acatholici nobiliores filiorum su­orum bonam desperent educationem, ni nobis eos conciliant im­buendas. Vulgatae ipsorum voces, ex haeretico pulvere nihil eos referre praeter turpissimam morum foeditatem et male feri­ati capitis furiosam in quiduis obvium pruriginem, ut nihil putant se posse utilius filiis suis praestare, quam nostrorum curae et educationi committere ... Dedit in scenam juventus haec fabulosum mundi honoris et gloriae divinae duellum, in hoc partém praecipuam singulari dexteritate et commendatione omnium égit Illustrissimi Comitis nostri filiolus ad gratiam spectatoris, ad glóriám Parentis, qui etiam praemia bene me­ritis in Palladia gymnade distribuit. Theatrum, quod commodo subsecuturis Professoribus factum scenicis picturis adorna­vimus, ut a molestia /quae his in partibus sólet esse maxima/ conquirendorum peristromatum ad integendam extimam faciem liberarentur /LAW Cod. 12038, 1641. 37-38. p. - LAR Cod. Austr. 138, 1641. 451. p./ 1641. Nagypéntek [ A körmenet során bemutatott jelenete kj Fo . Processio die Parasceves longum instruxit agmen eorum qui Christo passo in carne eadem cogitatione armati in se pie crudeles sunt comparsi, procedentium seriem symbolorum, lam­padum, lucernarum metrorumque Patrio idiomate ordo distinxit, offecit spectaculum hoc mirifice praesentes etiam acatholicos, quorum nonnulli rectius ex hoc ipso argumento sentire coepe-

Next

/
Thumbnails
Contents