Staud Géza: A magyarországi jezsuita iskolai színjátékok forrásai, I.

Kollégiumok - V. Sellia /Vágsellye/

344 SELLIA Fo . Ad maiorem discipulorum nostrorum profectum, piam Deipa­rae Virginis Congregationem instituimus 13. Februárij, prae­sente pientissimo et nobilissimo Antistite Nitriensi, qui in album hunc quoque inscribi voluit post divinum sacrificium, et totum negotium Deo pie commendatum, post carmen et oratio­nem Praesuli recitatam, solemni ritu more aliarum Sodalita­tum, et Rector Congregationis et Assistentes suffragijs frat­rum sunt electi. Pomeridiano sole in area scholarum, magna frequentia populi datus est in theatro Damascenus. Sodales ergo, licet primo ortu pauci, virtutem colere, pia opera exercere, fructum metere incipiunt: namque praeter voluntari­as macerationes, quas inter privatos parietes suscipiunt, publice etiam sabbato magnó ad Servatoris nostri sepulchrum flagris acriter ternis vicibus in sua terga saevierunt. Spectaculum erat incolis hactenus invisum,processerunt frat­res longo ordine per fórum saccis induti, ad templum, manibus flagella gerentes, uno crucifixum praeferente, concursabant undique homines tanquam tragoediam spectaturi, multo etiam magis attoniti cum flagrorum ictus et strepitus in nudis ter­goribus audiverunt /ALSJ 1602. 642-643. p./ Lit . Tolvay 29. p. - Kath. isk. II. 131. p. - Bayer MDT 385. p. - Ferenczi 39. p. - Takács 16. p. 1604. Űrnapja DIALOGISMI Fo • Stúdiósa iuventus, quae appositis ad celebritatem dialo­gismis actum intersecaret, populum recreando doceret ... Se­renissimus quoque Austriae Archidux Matthias duo tormenta campestria omnibus rebus necessariis instructa, ad arcendas tartarorum vei Turcarum excursiones attribuit /ALSJ 1604. 476-477. p./

Next

/
Thumbnails
Contents