É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XXX liter kurmis Tannic dicuntur ». 1 Hie kitrmis corrupte pro kmnis scriptum est, cum quo Prisci xihio* optime convenit, cf. turcicum or. VJ^JJS. STEPHANUS quintus, uti notum est, antequam rex Hun­gáriáé factus est, titulum domini Cumanorum habuit filiamque regis Cumanorum Kuthen in matrimonium duxit. 2 In aula ducis Transilvaniae et domini Cumanorum officium Kurinis 'Tannic minime est admirandum, anno enim 1268, quum STEPHANUS litteras a nobis adductas exhibuit, nondum coronam regiam adeptus erat. — In hymno latino «de sancto LADISLAO», eoque antiquissimo, duces exercitus cum. bassae nominantur (cf. osm. Lib) «Tu bassarurn pavor eorum» (vid. apud cl. ARONEM ele SZILÁDY «Középkori magyar költői maradványok» pag. 278). De dialectis bazarianica et tatica doct. BLAU in disserta­tione « Ueber die griech.-tiirk. Mischbevölkerung um Mariupol» inseripta et paucos ante annos publicata diserte atque acute disputavit, ex qua dissertatione utile existimamus quaedam hoc loco proferre. 3 BLAU in hac re ope professoris universitatis Odes­sensis GKIGOROWITSH USUS est, qui dialectos praedictas in ipsis locis, ubi adhuc vigent, diligenter perserutatus est. GRIGO­ROWITSCH colonias Graecorum regionis circa urbem Mariupolin ex duobns diversis populis consistere (licit, nimirum ex Talis et Bazarianis, hi antiquitus exarchiam Sugdaiae incolebant indeque in districtum Mariupolitanum migraverunt, ubi etiam­num Tat nuncupantur et quandam peculiarem dialectum grae­cam loquuntur, illi vero dialectum tartaricam loquuntur et de exarchia Chersonesi tauricae in regionem Mariupoleos vene­runt. Quaedam nomina geographica locorum tempore praesenti a Bazarianis habitatorum etiam in Chersoneso taurica adsunt, e. g. nomina locorum inter Scbastopolin et Tepe-Kerman. GRI-. GOROWITSCH gentem Bazarianorum ex ALANIS originem sumsisse (licit, (jui secundum CASTRENUM populis ugoricae originis adnu­merandi sunt et uti jam AMMIANUS MARCELLINUS admonuit, ex ' V. JOANNis JERNEY «Keleti utazás». Pestini, 1851. Pag. 291. 2 V. STEPHANI GYÁRFÁS. «A jász-kúnok története.» Tom. II., pag. 286. 3 Z. der D. M. Gesellschaft. Tom. XXVIII, pag. 576—583.

Next

/
Thumbnails
Contents