É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

PR/EFATIO. Opus editionis totius codicis cumanici bibliothecae ad divi MARCI Venetiarum sex abhinc annis a me susceptum tandem exequutus sum. Hoc opus sane arduum mihi etiam eo aggravavi, quod prolegomena, annotationes interpretationemque textuum cumanicorum lingua latina scribenda constitueram. Linguam latinam ob duas causas elegi i, quod hujus generis opera lingua omnibus viris doctis notissima scribi debent 2, glossae voca­bularii cumanici in ipso codice Venetiano per vocabula latina explicate sunt. Te autem candide Lector ! oro atque obsecro, ut mihi defectus et menda sane multa et gravia styli benigne ignoscas. Hoc quoque bene scio nec prolegomena defectibus et erroribus exemta fore, nam ea procul a suppelectili biblio­thecarum in solitudine castelli Maros-Némethiensis conscribere necesse habui, attamen confidenter spero me saltem in solu­tione quarundam quaestionum arduarum proxime ad verum accessisse. Etiam in lectione et interpretatione vocabulorum textuumque cumanicorum me saepe errare haudquaquam me latet. Viris doctis ANTONIO SCHIEFNER, lib. baroni CAROLO GERINGER, CAROLO JULIO SCHRÖER, OTTONI KELLER, ATTILIO HORTIS, GABRIELI de BÁLINT, ANGELO de GUBERNATIS et ARONI de SZILÁDY acceptas refero nonnullas observationes et indi­cationes summi momenti, quas illi mihi roganti insigni bene-

Next

/
Thumbnails
Contents