É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

243 £aa J ! ^gie «exposuit puellam venum». Ne vocabulum tclich quidem SCH. auxilio linguae got. explicari posse dicit, — nil miri, hoc enim voca­bulum turcicum est, cf. cag. tili , osm. deli. Vocabulum atochta, quod itidem pro gotico haberi non potest, fortasse ex graeco uvjxvoq v. 'ar'j/rjq eorruptum est. «Quin etiam, pergit. B., cantilenam eius linguae recitabat, cuius initium erat huiusmodi: 7vara "wara ingdolou : sen te gira Galtzu hoemisclep dorbiza ca." Hunc textum prof. schroerus vix germanicum esse opinatur. Maszmannius, qui eum germanicum sive goticum opinatus est, hoe­misclep : haimiskana hlaip, ac dorbiza : tkarbiza «pauperior» legit, sed nec ille ex hoc textu ullum sensum elicere potuit. Ouum hunc tex­tum diligentius perlegissem, eum procul dubio turcicum esse comperi, in qua opinione litteris schroerj magis corroborates sum. Noli mirari. Nam et in paucis Busbequii speciminibus quaedam vocabula continentur, quae Goti frequenti Turcarum commercio in linguam suam receperunt, et unus delegatorum origine Gotus auctore Busbequio paucam popularis sermonis habuit notionem. Textum ante citatum in hunc modum tran scribendum esse censeo : vara vara ing do hi, su tegira gòlt (a) su. Gami is lep dorb-isà ca, (ultimus hujus strophae versus desideratur), id est «sensim sen­sim impletur, haec regio tota aqua est. Navis quum illic constitit», — — — — — Galtzu mendose pro gótta (gölda) su scriptum esse videtur, vid. J^sGlieu où se rassemblent les eaux» apud Pa vet de cour­teille; dorb defective pro dorò scriptum, ultima vero syllaba ea fortasse ex anga (angar ) corrupta est. Gerundium is lep ex Miijüp contractum est, quae contractio in dialecto kazanica saepius occurrit. Formae in hunc modum contractae etiam in codice cumanico inveniuntur. «Ili, inquit B., Gothi an Saxones sint, non possum dijudicare. Si Saxones, arbitrar eo deductos tempore Caroli magni, qui earn gentem per varias orbis terrarum regiones dissipavit. Cui rei testimonio sunt urbes Transilvaniae hodieque Saxonibus incolis habitatae. Atque ex iis fero­cissimos fortasse longius etiam summoveri placuit in Tauricam usque Chersònesum, ubi quidem inter hostes religionem adhuc retinent Chris­tianam. Quod si Gothi sunt, arbitrar iam olim eas sibi sedes tenuisse Getis proximas. Nec erraturum fortasse, qui sentiat maiorem partem eius intervalli, quod est inter Gothiam insulam et Procopiam, quam hodie vocant, a Gothis aliquando insessam. Hinc diversa Gothorum, 16*

Next

/
Thumbnails
Contents