É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
I.XXXYI1 «Ultra Axiacem fluvium Peucini, Carpiani, Bastarnae sunt, et Chuni, qui natali solo ejecti in Ungariam venerunt, et a Divo Matthia Danubii insulam impetrarunt. Pauco post tempore sponte se orthodoxa fide nostra initiarunt». 1 Johannes S zegedi anno 1706, Timon vero anno 1730 referunt, quosdam sacerdotes missionarios e Tirnavia in Besserabiam iter fecisse, ut Cumanos hanc terram inhabitantes religioni imbuant christianae. Hoc rerum statu datum codicis Venetiani mccciii nihil est, quod admirationem obtineat, tunc enim gens Cumanorum linguaque vernacula non solum in ea Tauricae parte, quam geographi italiani Cumaniam nominabant, sed etiam in regione litorali fluminis Yolgae et occidentcm versus in Moldavia, Bessarabia et in Hungaria adhuc vigebat, mercatoresque id temporis italiani, si in vastissima regione Pontocaspica commercium facere voluerunt, linguam cumanicam scire omnino necesse habebant. VII. De iis Unguis, quae cumanicae antiquo et medio aevo proximo cognationis gradu conjunctae fuerunt, vix quidquam scire possumus. De antiqua lingua Massagetarum, Sacarum, Daharum, Alanorum nihil fere novimus, quin etiam nomcn Daharum et pars prima nominis Massagetarum iis a populis iranicae originis indita esse videntur, cf. formam iranicam ma «regio», glossam antiquam armenicam mane «incoine». Attamen lingua Kirgizorum et Turkomanorum a Sacarum et Daharum Unguis orta, quantumvis in quibusdam rebus ab iis differat, defectum antiquorum harum linguarum monumentorum quodammodo suppleri potest. Parthorum quoque lingua ex ista etate, quum ea potentissima gens adhuc in flore esset, praeter quaedam nomina propria nobis paucissimis tantum glossis conservata est. Lingua Avarorum cumanicae conjuctissima, excepta hac una voce: bokolabra «sacerdos», itidem in nominibus tantum propriis et dignitatum superest. E Bulgarorum lingua, exceptis nominibus locorum, personarum et dignitatum, forte haec sola vox 1 Dec. I. Lib. I.